Paralipomenon II Chapter 8

For English

Read Paralipomenon II Chapter 8 Online

Read Paralipomenon II Chapter 8 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Paralipomenon II in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Paralipomenon II and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Paralipomenon II 8

Caput 8

1. expletis autem viginti annis postquam aedificavit Salomon domum Domini et domum suam

2. civitates quas dederat Hiram Salomoni aedificavit et habitare ibi fecit filios Israhel

3. abiit quoque in Emath Suba et obtinuit eam

4. et aedificavit Palmyram in deserto et alias civitates munitissimas aedificavit in Emath

5. extruxitque Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem civitates muratas habentes portas et vectes et seras

6. Baalath etiam et omnes urbes firmissimas quae fuerunt Salomonis cunctasque urbes quadrigarum et urbes equitum omnia quae voluit Salomon atque disposuit aedificavit in Hierusalem et in Libano et in universa terra potestatis suae

7. omnem populum qui derelictus fuerat de Hettheis et Amorreis et Ferezeis et Eveis et Iebuseis qui non erant de stirpe Israhel

8. de filiis eorum et de posteris quos non interfecerant filii Israhel subiugavit Salomon in tributarios usque in diem hanc

9. porro de filiis Israhel non posuit ut servirent operibus regis ipsi enim erant viri bellatores et duces primi et principes quadrigarum et equitum eius

10. omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta qui erudiebant populum

11. filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam aedificaverat ei dixit enim non habitabit uxor mea in domo David regis Israhel eo quod sanctificata sit quia ingressa est eam arca Domini

12. tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini quod extruxerat ante porticum

13. ut per singulos dies offerretur in eo iuxta praeceptum Mosi in sabbatis et in kalendis et in festis diebus ter per annum id est in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et in sollemnitate tabernaculorum

14. et constituit iuxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis et Levitas in ordine suo ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei et ianitores in divisionibus suis per portam et portam sic enim praeceperat David homo Dei

15. nec praetergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitae ex omnibus quae praeceperat et in custodiis thesaurorum

16. omnes inpensas praeparatas habuit Salomon ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam

17. tunc abiit Salomon in Hesiongaber et in Ahilath ad oram maris Rubri quae est in terra Edom

18. misit autem ei Hiram per manum servorum suorum naves et nautas gnaros maris et abierunt cum servis Salomonis in Ophir tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri et adtulerunt ad regem Salomonem

About Paralipomenon II Chapter 8

Read Paralipomenon II Chapter 8 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Paralipomenon II in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Paralipomenon II
Chapter: 8
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Paralipomenon II. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Paralipomenon II Chapter 8 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Paralipomenon II Chapter 8?

Paralipomenon II Chapter 8 is part of the Book of Paralipomenon II in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Paralipomenon II Chapter 8 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Paralipomenon ii

  1. Paralipomenon II Chapter 20
  2. Paralipomenon II Chapter 33
  3. Paralipomenon II Chapter 19
  4. Paralipomenon II Chapter 18
  5. Paralipomenon II Chapter 10
  6. Paralipomenon II Chapter 2
  7. Paralipomenon II Chapter 1

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Psalmi Chapter 41
  2. Genesis Chapter 23
  3. Paralipomenon II Chapter 19
  4. Psalmi Chapter 80
  5. Nehemiae Chapter 6
  6. Numeri Chapter 30
  7. Numeri Chapter 26

Related Chapters & Readings

  1. Apocalypsis Chapter 13
  2. Actus Chapter 15
  3. Ad Corinthios I Chapter 16
  4. Numeri Chapter 13
  5. Ad Romanos Chapter 11
  6. Psalmi Chapter 46
  7. Exodus Chapter 12
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *