Paralipomenon II Chapter 30

For English

Read Paralipomenon II Chapter 30 Online

Read Paralipomenon II Chapter 30 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Paralipomenon II in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Paralipomenon II and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Paralipomenon II 30

Caput 30

1. misit quoque Ezechias ad omnem Israhel et Iudam scripsitque epistulas ad Ephraim et Manassem ut venirent ad domum Domini in Hierusalem et facerent phase Domino Deo Israhel

2. inito ergo consilio regis et principum et universi coetus Hierusalem decreverunt ut facerent phase mense secundo

3. non enim occurrerant facere in tempore suo quia sacerdotes qui possent sufficere sanctificati non fuerant et populus necdum congregatus erat in Hierusalem

4. placuitque sermo regi et omni multitudini

5. et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israhel de Bersabee usque Dan ut venirent et facerent phase Domino Deo Israhel in Hierusalem multi enim non fecerant sicut lege praescriptum est

6. perrexeruntque cursores cum epistulis ex regis imperio et principum eius in universum Israhel et Iudam iuxta quod rex iusserat praedicantes filii Israhel revertimini ad Dominum Deum Abraham et Isaac et Israhel et revertetur ad reliquias quae effugerunt manum regis Assyriorum

7. nolite fieri sicut patres vestri et fratres qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum et tradidit eos in interitum ut ipsi cernitis

8. nolite indurare cervices vestras sicut patres vestri tradite manus Domino et venite ad sanctuarium eius quod sanctificavit in aeternum servite Domino Deo patrum vestrorum et avertetur a vobis ira furoris eius

9. si enim vos reversi fueritis ad Dominum fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis qui illos duxere captivos et revertentur in terram hanc pius enim et clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a vobis si reversi fueritis ad eum

10. igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque Zabulon illis inridentibus et subsannantibus eos

11. attamen quidam viri ex Aser et Manasse et Zabulon adquiescentes consilio venerunt Hierusalem

12. in Iuda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum et facerent iuxta praeceptum regis et principum verbum Domini

13. congregatique sunt in Hierusalem populi multi ut facerent sollemnitatem azymorum in mense secundo

14. et surgentes destruxerunt altaria quae erant in Hierusalem atque universa in quibus idolis adolebatur incensum subvertentes proiecerunt in torrentem Cedron

15. immolaverunt autem phase quartadecima die mensis secundi sacerdotes quoque atque Levitae tandem sanctificati obtulerunt holocausta in domo Domini

16. steteruntque in ordine suo iuxta dispositionem et legem Mosi hominis Dei sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum

17. eo quod multa turba sanctificata non esset et idcirco Levitae immolarent phase his qui non occurrerant sanctificari Domino

18. magna etiam pars populi de Ephraim et Manasse et Isachar et Zabulon quae sanctificata non fuerat comedit phase non iuxta quod scriptum est et oravit pro eis Ezechias dicens Dominus bonus propitiabitur

19. cunctis qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum et non inputabit eis quod minus sanctificati sunt

20. quem exaudivit Dominus et placatus est populo

21. feceruntque filii Israhel qui inventi sunt in Hierusalem sollemnitatem azymorum septem diebus in laetitia magna laudantes Dominum per singulos dies Levitae quoque et sacerdotes per organa quae suo officio congruebant

22. et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant intellegentiam bonam super Domino et comederunt septem diebus sollemnitatis immolantes victimas pacificorum et laudantes Dominum Deum patrum suorum

23. placuitque universae multitudini ut celebrarent etiam alios dies septem quod et fecerunt cum ingenti gaudio

24. Ezechias enim rex Iuda praebuerat multitudini mille tauros et septem milia ovium principes vero dederant populo tauros mille et oves decem milia sanctificata ergo est sacerdotum plurima multitudo

25. et hilaritate perfusa omnis turba Iuda tam sacerdotum et Levitarum quam universae frequentiae quae venerat ex Israhel proselytorum quoque de terra Israhel et habitantium in Iuda

26. factaque est grandis celebritas in Hierusalem qualis a diebus Salomonis filii David regis Israhel in ea urbe non fuerat

27. surrexerunt autem sacerdotes atque Levitae benedicentes populo et exaudita est vox eorum pervenitque oratio in habitaculum sanctum caeli

About Paralipomenon II Chapter 30

Read Paralipomenon II Chapter 30 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Paralipomenon II in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Paralipomenon II
Chapter: 30
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Paralipomenon II. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Paralipomenon II Chapter 30 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Paralipomenon II Chapter 30?

Paralipomenon II Chapter 30 is part of the Book of Paralipomenon II in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Paralipomenon II Chapter 30 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Paralipomenon ii

  1. Paralipomenon II Chapter 33
  2. Paralipomenon II Chapter 5
  3. Paralipomenon II Chapter 27
  4. Paralipomenon II Chapter 25
  5. Paralipomenon II Chapter 18
  6. Paralipomenon II Chapter 15
  7. Paralipomenon II Chapter 14

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Proverbia Chapter 19
  2. Genesis Chapter 24
  3. Exodus Chapter 24
  4. Iosue Chapter 1
  5. Micheas Chapter 3
  6. Nehemiae Chapter 6
  7. Psalmi Chapter 4

Related Chapters & Readings

  1. Ezechielis Chapter 20
  2. Marcum Chapter 8
  3. Genesis Chapter 48
  4. Actus Chapter 16
  5. Exodus Chapter 16
  6. Isaiæ Chapter 34
  7. Ad Colossenses Chapter 2
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *