Isaiæ Chapter 29

For English

Read Isaiæ Chapter 29 Online

Read Isaiæ Chapter 29 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Isaiæ in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Isaiæ and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Isaiæ 29

Caput 29

1. vae Arihel Arihel civitas quam circumdedit David additus est annus ad annum sollemnitates evolutae sunt

2. et circumvallabo Arihel et erit tristis et maerens et erit mihi quasi Arihel

3. et circumdabo quasi spheram in circuitu tuo et iaciam contra te aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam

4. humiliaberis de terra loqueris et de humo audietur eloquium tuum et erit quasi pythonis de terra vox tua et de humo eloquium tuum mussitabit

5. et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te praevaluerunt

6. eritque repente confestim a Domino exercituum visitabitur in tonitru et commotione terrae et voce magna turbinis et tempestatis et flammae ignis devorantis

7. et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra Arihel et omnes qui militaverunt et obsederunt et praevaluerunt adversus eam

8. et sicuti somniat esuriens et comedit cum autem fuerit expertus vacua est anima eius et sicut somniat sitiens et bibit et postquam fuerit expergefactus lassus adhuc sitit et anima eius vacua est sic erit multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra montem Sion

9. obstupescite et admiramini fluctuate et vacillate inebriamini et non a vino movemini et non ebrietate

10. quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis claudet oculos vestros prophetas et principes vestros qui vident visiones operiet

11. et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati quem cum dederint scienti litteras dicent lege istum et respondebit non possum signatus est enim

12. et dabitur liber nescienti litteras diceturque ei lege et respondebit nescio litteras

13. et dixit Dominus eo quod adpropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me cor autem eius longe est a me et timuerunt me mandato hominum et doctrinis

14. ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo peribit enim sapientia a sapientibus eius et intellectus prudentium eius abscondetur

15. vae qui profundi estis corde ut a Domino abscondatis consilium quorum sunt in tenebris opera et dicunt quis videt nos et quis novit nos

16. perversa est haec vestra cogitatio quasi lutum contra figulum cogitet et dicat opus factori suo non fecisti me et figmentum dicat fictori suo non intellegis

17. nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in Chermel et Chermel in saltum reputabitur

18. et audient in die illa surdi verba libri et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt

19. et addent mites in Domino laetitiam et pauperes homines in Sancto Israhel exultabunt

20. quoniam defecit qui praevalebat consummatus est inlusor et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem

21. qui peccare faciebant homines in verbo et arguentem in porta subplantabant et declinaverunt frustra a iusto

22. propter hoc haec dicit Dominus ad domum Iacob qui redemit Abraham non modo confundetur Iacob nec modo vultus eius erubescet

23. sed cum viderit filios suos opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum et sanctificabunt Sanctum Iacob et Deum Israhel praedicabunt

24. et scient errantes spiritu intellectum et mussitatores discent legem

About Isaiæ Chapter 29

Read Isaiæ Chapter 29 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Isaiæ in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Isaiæ
Chapter: 29
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Isaiæ. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Isaiæ Chapter 29 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Isaiæ Chapter 29?

Isaiæ Chapter 29 is part of the Book of Isaiæ in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Isaiæ Chapter 29 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Isaiæ

  1. Isaiæ Chapter 42
  2. Isaiæ Chapter 48
  3. Isaiæ Chapter 21
  4. Isaiæ Chapter 1
  5. Isaiæ Chapter 47
  6. Isaiæ Chapter 37
  7. Isaiæ Chapter 20

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Osee Chapter 14
  2. Regum I Chapter 21
  3. Jó Chapter 27
  4. Jó Chapter 36
  5. Psalmi Chapter 23
  6. Genesis Chapter 41
  7. Psalmi Chapter 25

Related Chapters & Readings

  1. Ad Philippenses Chapter 3
  2. Numeri Chapter 5
  3. Ad Philippenses Chapter 2
  4. Jó Chapter 28
  5. Exodus Chapter 30
  6. Jeremiæ Chapter 5
  7. Jeremiæ Chapter 8
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *