Iosue Chapter 14

For English

Read Iosue Chapter 14 Online

Read Iosue Chapter 14 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Iosue in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Iosue and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Iosue 14

Caput 14

1. hoc est quod possederunt filii Israhel in terra Chanaan quam dederunt eis Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum per tribus Israhel

2. sorte omnia dividentes sicut praeceperat Dominus in manu Mosi novem tribubus et dimidiae tribui

3. duabus enim tribubus et dimidiae dederat Moses trans Iordanem possessionem absque Levitis qui nihil terrae acceperunt inter fratres suos

4. sed in eorum successerant locum filii Ioseph in duas divisi tribus Manasse et Ephraim nec acceperunt Levitae aliam in terra partem nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta et pecora sua

5. sicut praecepit Dominus Mosi ita fecerunt filii Israhel et diviserunt terram

6. accesserunt itaque filii Iuda ad Iosue in Galgala locutusque est ad eum Chaleb filius Iepphonne Cenezeus nosti quid locutus sit Dominus ad Mosen hominem Dei de me et te in Cadesbarne

7. quadraginta annorum eram quando me misit Moses famulus Domini de Cadesbarne ut considerarem terram nuntiavique ei quod mihi verum videbatur

8. fratres autem mei qui ascenderant mecum dissolverunt cor populi et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum

9. iuravitque Moses in die illo dicens terram quam calcavit pes tuus erit possessio tua et filiorum tuorum in aeternum quia secutus es Dominum Deum meum

10. concessit ergo Dominus vitam mihi sicut pollicitus est usque in praesentem diem quadraginta et quinque anni sunt ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Mosen quando ambulabat Israhel per solitudinem hodie octoginta quinque annorum sum

11. sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat tam ad bellandum quam ad gradiendum

12. da ergo mihi montem istum quem pollicitus est Dominus te quoque audiente in quo Enacim sunt et urbes magnae atque munitae si forte sit Dominus mecum et potuero delere eos sicut promisit mihi

13. benedixitque ei Iosue et tradidit Hebron in possessionem

14. atque ex eo fuit Hebron Chaleb filio Iepphonne Cenezeo usque in praesentem diem quia secutus est Dominum Deum Israhel

15. nomen Hebron antea vocabatur Cariatharbe Adam maximus ibi inter Enacim situs est et terra cessavit a proeliis

About Iosue Chapter 14

Read Iosue Chapter 14 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Iosue in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Iosue
Chapter: 14
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Iosue. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Iosue Chapter 14 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Iosue Chapter 14?

Iosue Chapter 14 is part of the Book of Iosue in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Iosue Chapter 14 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from iosue

  1. Iosue Chapter 12
  2. Iosue Chapter 2
  3. Iosue Chapter 1
  4. Iosue Chapter 18
  5. Iosue Chapter 15
  6. Iosue Chapter 23
  7. Iosue Chapter 10

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Ezechielis Chapter 39
  2. Psalmi Chapter 28
  3. Danielis Chapter 4
  4. Paralipomenon II Chapter 24
  5. Psalmi Chapter 123
  6. Regum II Chapter 7
  7. Iudicum Chapter 12

Related Chapters & Readings

  1. Levítivo Chapter 26
  2. Ioannem Chapter 11
  3. Regum I Chapter 16
  4. Ezechielis Chapter 40
  5. Canticum Canticorum Chapter 7
  6. Isaiæ Chapter 14
  7. Ezechielis Chapter 3
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *