Iosue Chapter 4

For English

Read Iosue Chapter 4 Online

Read Iosue Chapter 4 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Iosue in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Iosue and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Iosue 4

Caput 4

1. quibus transgressis dixit Dominus ad Iosue

2. elige duodecim viros singulos per singulas tribus

3. et praecipe eis ut tollant de medio Iordanis alveo ubi steterunt sacerdotum pedes duodecim durissimos lapides quos ponetis in loco castrorum ubi fixeritis hac nocte tentoria

4. vocavitque Iosue duodecim viros quos elegerat de filiis Israhel singulos de tribubus singulis

5. et ait ad eos ite ante arcam Domini Dei vestri ad Iordanis medium et portate singuli singulos lapides in umeris vestris iuxta numerum filiorum Israhel

6. ut sit signum inter vos et quando interrogaverint vos filii vestri cras dicentes quid sibi volunt isti lapides

7. respondebitis eis defecerunt aquae Iordanis ante arcam foederis Domini cum transiret eum idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israhel usque in aeternum

8. fecerunt ergo filii Israhel sicut eis praecepit Iosue portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides ut ei Dominus imperarat iuxta numerum filiorum Israhel usque ad locum in quo castrametati sunt ibique posuerunt eos

9. alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam foederis et sunt ibi usque in praesentem diem

10. sacerdotes autem qui portabant arcam stabant in Iordanis medio donec omnia conplerentur quae Iosue ut loqueretur ad populum praeceperat Dominus et dixerat ei Moses festinavitque populus et transiit

11. cumque transissent omnes transivit et arca Domini sacerdotesque pergebant ante populum

12. filii quoque Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse armati praecedebant filios Israhel sicut eis praeceperat Moses

13. et quadraginta pugnatorum milia per turmas et cuneos incedebant per plana atque campestria urbis Hiericho

14. in illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israhel ut timerent eum sicut timuerant Mosen dum adviveret

15. dixitque ad eum

16. praecipe sacerdotibus qui portant arcam foederis ut ascendant de Iordane

17. qui praecepit eis dicens ascendite de Iordane

18. cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini et siccam humum calcare coepissent reversae sunt aquae in alveum suum et fluebant sicut ante consueverant

19. populus autem ascendit de Iordane decimo mensis primi die et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Hiericho

20. duodecim quoque lapides quos de Iordanis alveo sumpserant posuit Iosue in Galgalis

21. et dixit ad filios Israhel quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint eis quid sibi volunt isti lapides

22. docebitis eos atque dicetis per arentem alveum transivit Israhel Iordanem istum

23. siccante Domino Deo vestro aquas eius in conspectu vestro donec transiretis

24. sicut fecerat prius in mari Rubro quod siccavit donec transiremus(4:25) ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore

About Iosue Chapter 4

Read Iosue Chapter 4 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Iosue in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Iosue
Chapter: 4
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Iosue. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Iosue Chapter 4 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Iosue Chapter 4?

Iosue Chapter 4 is part of the Book of Iosue in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Iosue Chapter 4 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from iosue

  1. Iosue Chapter 16
  2. Iosue Chapter 2
  3. Iosue Chapter 1
  4. Iosue Chapter 11
  5. Iosue Chapter 18
  6. Iosue Chapter 12
  7. Iosue Chapter 10

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Jeremiæ Chapter 43
  2. Samuelis II Chapter 23
  3. Jeremiæ Chapter 26
  4. Regum II Chapter 3
  5. Exodus Chapter 18
  6. Numeri Chapter 20
  7. Levítivo Chapter 21

Related Chapters & Readings

  1. Levítivo Chapter 17
  2. Apocalypsis Chapter 15
  3. Psalmi Chapter 27
  4. Samuelis I Chapter 17
  5. Nehemiae Chapter 5
  6. Psalmi Chapter 23
  7. Jeremiæ Chapter 20
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *