Iosue Chapter 2

For English

Read Iosue Chapter 2 Online

Read Iosue Chapter 2 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Iosue in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Iosue and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Iosue 2

Caput 2

1. misit ergo Iosue filius Nun de Setthim duos viros exploratores abscondito et dixit eis ite et considerate terram urbemque Hiericho qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Raab et quieverunt apud eam

2. nuntiatumque est regi Hiericho et dictum ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israhel ut explorarent terram

3. misitque rex Hiericho ad Raab dicens educ viros qui venerunt ad te et ingressi sunt domum tuam exploratores quippe sunt et omnem terram considerare venerunt

4. tollensque mulier viros abscondit et ait fateor venerunt ad me sed nesciebam unde essent

5. cumque porta clauderetur in tenebris et illi pariter exierunt nescio quo abierunt persequimini cito et conprehendetis eos

6. ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suae operuitque eos lini stipula quae ibi erat

7. hii autem qui missi fuerant secuti sunt eos per viam quae ducit ad vadum Iordanis illisque egressis statim porta clausa est

8. necdum obdormierant qui latebant et ecce mulier ascendit ad eos et ait

9. novi quod tradiderit Dominus vobis terram etenim inruit in nos terror vester et elanguerunt omnes habitatores terrae

10. audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum quando egressi estis ex Aegypto et quae feceritis duobus Amorreorum regibus qui erant trans Iordanem Seon et Og quos interfecistis

11. et haec audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum

12. nunc ergo iurate mihi per Dominum ut quomodo ego feci vobiscum misericordiam ita et vos faciatis cum domo patris mei detisque mihi signum verum

13. et salvetis patrem meum et matrem fratres ac sorores meas et omnia quae eorum sunt et eruatis animas nostras de morte

14. qui responderunt ei anima nostra sit pro vobis in mortem si tamen non prodideris nos cumque tradiderit nobis Dominus terram faciemus in te misericordiam et veritatem

15. dimisit ergo eos per funem de fenestra domus enim eius herebat muro

16. dixitque ad eos ad montana conscendite ne forte occurrant vobis revertentes ibique latete diebus tribus donec redeant et sic ibitis per viam vestram

17. qui dixerunt ad eam innoxii erimus a iuramento hoc quo adiurasti nos

18. si ingredientibus nobis terram signum fuerit funiculus iste coccineus et ligaveris eum in fenestra per quam nos dimisisti et patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam

19. qui ostium domus tuae egressus fuerit sanguis ipsius erit in caput eius et nos erimus alieni cunctorum autem sanguis qui tecum fuerint in domo redundabit in caput nostrum si eos aliquis tetigerit

20. quod si nos prodere volueris et sermonem istum proferre in medium erimus mundi ab hoc iuramento quo adiurasti nos

21. et illa respondit sicut locuti estis ita fiat dimittensque eos ut pergerent adpendit funiculum coccineum in fenestra

22. illi vero ambulantes pervenerunt ad montana et manserunt ibi tres dies donec reverterentur qui fuerant persecuti quaerentes enim per omnem viam non reppererunt eos

23. quibus urbem ingressis reversi sunt et descenderunt exploratores de monte et Iordane transmisso venerunt ad Iosue filium Nun narraveruntque ei omnia quae acciderant sibi

24. atque dixerunt tradidit Dominus in manus nostras omnem terram hanc et timore prostrati sunt cuncti habitatores eius

About Iosue Chapter 2

Read Iosue Chapter 2 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Iosue in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Iosue
Chapter: 2
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Iosue. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Iosue Chapter 2 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Iosue Chapter 2?

Iosue Chapter 2 is part of the Book of Iosue in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Iosue Chapter 2 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from iosue

  1. Iosue Chapter 16
  2. Iosue Chapter 1
  3. Iosue Chapter 11
  4. Iosue Chapter 18
  5. Iosue Chapter 10
  6. Iosue Chapter 8
  7. Iosue Chapter 12

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Paralipomenon I Chapter 12
  2. Exodus Chapter 5
  3. Genesis Chapter 26
  4. Paralipomenon I Chapter 14
  5. Jó Chapter 3
  6. Jó Chapter 9
  7. Paralipomenon II Chapter 29

Related Chapters & Readings

  1. Regum I Chapter 4
  2. Samuelis II Chapter 24
  3. Micheas Chapter 7
  4. Zachariæ Chapter 12
  5. Jeremiæ Chapter 1
  6. Levítivo Chapter 17
  7. Isaiæ Chapter 19
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *