Iosue Chapter 13

For English

Read Iosue Chapter 13 Online

Read Iosue Chapter 13 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Iosue in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Iosue and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Iosue 13

Caput 13

1. Iosue senex provectaeque aetatis erat et dixit Dominus ad eum senuisti et longevus es terraque latissima derelicta est quae necdum est sorte divisa

2. omnis videlicet Galilea Philisthim et universa Gesuri

3. a fluvio turbido qui inrigat Aegyptum usque ad terminos Accaron contra aquilonem terra Chanaan quae in quinque regulos Philisthim dividitur Gazeos Azotios Ascalonitas Gettheos et Accaronitas

4. ad meridiem vero sunt Evei omnis terra Chanaan et Maara Sidoniorum usque Afeca et terminos Amorrei

5. eiusque confinia Libani quoque regio contra orientem a Baalgad sub monte Hermon donec ingrediaris Emath

6. omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Masrefoth universique Sidonii ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israhel veniat ergo in parte hereditatis Israhel sicut praecepi tibi

7. et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidiae tribui Manasse

8. cum qua Ruben et Gad possederunt terram quam tradidit eis Moses famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagam

9. ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in vallis medio universaque campestria Medaba usque Dibon

10. et cunctas civitates Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon usque ad terminos filiorum Ammon

11. et Galaad ac terminum Gesuri et Machathi omnemque montem Hermon et universam Basan usque Saleca

12. omne regnum Og in Basan qui regnavit in Astharoth et Edraim ipse fuit de reliquiis Rafaim percussitque eos Moses atque delevit

13. nolueruntque disperdere filii Israhel Gesuri et Machathi et habitaverunt in medio Israhel usque in praesentem diem

14. tribui autem Levi non dedit possessionem sed sacrificia et victimae Domini Dei Israhel ipsa est eius hereditas sicut locutus est illi

15. dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas

16. fuitque terminus eorum ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in valle eiusdem torrentis media universam planitiem quae ducit Medaba

17. et Esebon cunctosque viculos earum qui sunt in campestribus Dibon quoque et Bamothbaal et oppidum Baalmaon

18. Iessa et Cedmoth et Mepheeth

19. Cariathaim et Sebama et Sarathasar in monte convallis

20. Bethpheor et Asedothphasga et Bethaisimoth

21. omnes urbes campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moses cum principibus Madian Eveum et Recem et Sur et Ur et Rabee duces Seon habitatores terrae

22. et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israhel gladio cum ceteris interfectis

23. factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum

24. deditque Moses tribui Gad et filiis eius per cognationes suas possessionem cuius haec divisio est

25. terminus Iazer et omnes civitates Galaad dimidiamque partem terrae filiorum Ammon usque ad Aroer quae est contra Rabba

26. et ab Esebon usque Ramoth Masphe et Batanim et a Manaim usque ad terminos Dabir

27. in valle quoque Betharaam et Bethnemra et Soccoth et Saphon reliquam partem regni Seon regis Esebon huius quoque Iordanis finis est usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem plagam

28. haec est possessio filiorum Gad per familias suas civitates et villae earum

29. dedit et dimidiae tribui Manasse filiisque eius iuxta cognationes suas possessionem

30. cuius hoc principium est a Manaim universam Basan et cuncta regna Og regis Basan omnesque vicos Air qui sunt in Basan sexaginta oppida

31. et dimidiam partem Galaad Astharoth et Edrai urbes regni Og in Basan filiis Machir filii Manasse dimidiae parti filiorum Machir iuxta cognationes suas

32. hanc possessionem divisit Moses in campestribus Moab trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam

33. tribui autem Levi non dedit possessionem quoniam Dominus Deus Israhel ipse est possessio eius ut locutus est illi

About Iosue Chapter 13

Read Iosue Chapter 13 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Iosue in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Iosue
Chapter: 13
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Iosue. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Iosue Chapter 13 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Iosue Chapter 13?

Iosue Chapter 13 is part of the Book of Iosue in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Iosue Chapter 13 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from iosue

  1. Iosue Chapter 16
  2. Iosue Chapter 2
  3. Iosue Chapter 1
  4. Iosue Chapter 12
  5. Iosue Chapter 11
  6. Iosue Chapter 18
  7. Iosue Chapter 5

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Genesis Chapter 5
  2. Exodus Chapter 30
  3. Deuteronomium Chapter 18
  4. Iosue Chapter 3
  5. Paralipomenon II Chapter 27
  6. Regum II Chapter 10
  7. Psalmi Chapter 43

Related Chapters & Readings

  1. Jó Chapter 33
  2. Genesis Chapter 5
  3. Zachariæ Chapter 7
  4. Levítivo Chapter 12
  5. Genesis Chapter 20
  6. Regum I Chapter 15
  7. Nehemiae Chapter 3
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *