Nehemiae Chapter 5

For English

Read Nehemiae Chapter 5 Online

Read Nehemiae Chapter 5 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Nehemiae in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Nehemiae and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Nehemiae 5

Caput 5

1. et factus est clamor populi et uxorum eius magnus adversus fratres suos iudaeos

2. et erant qui dicerent filii nostri et filiae nostrae multae sunt nimis accipiamus pro pretio eorum frumentum et comedamus et vivamus

3. et erant qui dicerent agros nostros et vineas et domos nostras opponamus et accipiamus frumentum in fame

4. et alii dicebant mutuo sumamus pecunias in tributa regis demusque agros nostros et vineas

5. et nunc sicut carnes fratrum nostrorum sic carnes nostrae sunt sicut filii eorum ita filii nostri ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem et de filiabus nostris sunt famulae nec habemus unde possint redimi et agros nostros et vineas alii possident

6. et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba haec

7. cogitavitque cor meum mecum et increpui optimates et magistratus et dixi eis usurasne singuli a fratribus vestris exigatis et congregavi adversus eos contionem magnam

8. et dixi eis nos ut scitis redemimus fratres nostros iudaeos qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram et vos igitur vendite fratres vestros et emimus eos et siluerunt nec invenerunt quid responderent

9. dixique ad eos non est bona res quam facitis quare non in timore Dei nostri ambulatis ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris

10. et ego et fratres mei et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum non repetamus in commune istud aes alienum concedamus quod debetur nobis

11. reddite eis hodie agros suos vineas suas oliveta sua et domos suas quin potius et centesimam pecuniae frumenti vini et olei quam exigere soletis ab eis date pro illis

12. et dixerunt reddimus et ab eis nihil quaerimus sicque faciemus ut loqueris et vocavi sacerdotes et adiuravi eos ut facerent iuxta quod dixeram

13. insuper et sinum meum excussi et dixi sic excutiat Deus omnem virum qui non conpleverit verbum istud de domo sua et de laboribus suis sic excutiatur et vacuus fiat et dixit universa multitudo amen et laudaverunt Deum fecit ergo populus sicut dictum erat

14. a die autem illa qua praeceperat mihi ut essem dux in terra Iuda ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artarxersis regis per annos duodecim ego et fratres mei annonas quae ducibus debebantur non comedimus

15. duces autem primi qui fuerant ante me gravaverunt populum et acceperunt ab eis in pane vino et pecunia cotidie siclos quadraginta sed et ministri eorum depresserant populum ego autem non feci ita propter timorem Dei

16. quin potius in opere muri aedificavi et agrum non emi et omnes pueri mei congregati ad opus erant

17. Iudaei quoque et magistratus centum quinquaginta viri et qui veniebant ad nos de gentibus quae in circuitu nostro sunt in mensa mea erant

18. parabatur autem mihi per dies singulos bos unus arietes sex electi exceptis volatilibus et inter dies decem vina diversa et alia multa tribuebam insuper et annonas ducatus mei non quaesivi valde enim erat adtenuatus populus

19. memento mei Deus meus in bonum secundum omnia quae feci populo huic

About Nehemiae Chapter 5

Read Nehemiae Chapter 5 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Nehemiae in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Nehemiae
Chapter: 5
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Nehemiae. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Nehemiae Chapter 5 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Nehemiae Chapter 5?

Nehemiae Chapter 5 is part of the Book of Nehemiae in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Nehemiae Chapter 5 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from nehemiae

  1. Nehemiae Chapter 13
  2. Nehemiae Chapter 11
  3. Nehemiae Chapter 9
  4. Nehemiae Chapter 4
  5. Nehemiae Chapter 10
  6. Nehemiae Chapter 8
  7. Nehemiae Chapter 3

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Eclesiastes Chapter 10
  2. Psalmi Chapter 104
  3. Danielis Chapter 5
  4. Ester Chapter 6
  5. Isaiæ Chapter 57
  6. Psalmi Chapter 57
  7. Psalmi Chapter 59

Related Chapters & Readings

  1. Matthæum Chapter 22
  2. Deuteronomium Chapter 5
  3. Osee Chapter 14
  4. Samuelis II Chapter 14
  5. Psalmi Chapter 114
  6. Levítivo Chapter 21
  7. Exodus Chapter 11
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *