Iosue Chapter 23

For English

Read Iosue Chapter 23 Online

Read Iosue Chapter 23 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Iosue in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Iosue and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Iosue 23

Caput 23

1. evoluto autem multo tempore postquam pacem Dominus dederat Israheli subiectis in gyro nationibus universis et Iosue iam longevo et persenilis aetatis

2. vocavit Iosue omnem Israhelem maioresque natu et principes ac duces et magistros dixitque ad eos ego senui et progressioris aetatis sum

3. vosque cernitis omnia quae fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus quomodo pro vobis ipse pugnaverit

4. et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram ab orientali parte Iordanis usque ad mare Magnum multaeque adhuc supersunt nationes

5. Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra et possidebitis terram sicut vobis pollicitus est

6. tantum confortamini et estote solliciti ut custodiatis cuncta quae scripta sunt in volumine legis Mosi et non declinetis ab eis nec ad dextram nec ad sinistram

7. ne postquam intraveritis ad gentes quae inter vos futurae sunt iuretis in nomine deorum earum et serviatis eis et adoretis illos

8. sed adhereatis Domino Deo vestro quod fecistis usque in diem hanc

9. et tunc auferet Dominus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas et nullus vobis resistere poterit

10. unus e vobis persequetur hostium mille viros quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit sicut pollicitus est

11. hoc tantum diligentissime praecavete ut diligatis Dominum Deum vestrum

12. quod si volueritis gentium harum quae inter vos habitant erroribus adherere et cum eis miscere conubia atque amicitias copulare

13. iam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram sed sint vobis in foveam ac laqueum et offendiculum ex latere vestro et sudes in oculis vestris donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis

14. en ego hodie ingrediar viam universae terrae et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis quae se Dominus praestaturum nobis esse pollicitus est unum non praeterierit in cassum

15. sicut ergo implevit opere quod promisit et prospera cuncta venerunt sic adducet super vos quicquid malorum comminatus est donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis

16. eo quod praeterieritis pactum Domini Dei vestri quod pepigit vobiscum et servieritis diis alienis et adoraveritis eos cito atque velociter consurget in vos furor Domini et auferemini de terra hac optima quam tradidit vobis

About Iosue Chapter 23

Read Iosue Chapter 23 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Iosue in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Iosue
Chapter: 23
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Iosue. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Iosue Chapter 23 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Iosue Chapter 23?

Iosue Chapter 23 is part of the Book of Iosue in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Iosue Chapter 23 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from iosue

  1. Iosue Chapter 16
  2. Iosue Chapter 1
  3. Iosue Chapter 2
  4. Iosue Chapter 11
  5. Iosue Chapter 18
  6. Iosue Chapter 10
  7. Iosue Chapter 8

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Ester Chapter 1
  2. Micheas Chapter 1
  3. Iosue Chapter 1
  4. Samuelis I Chapter 1
  5. Isaiæ Chapter 15
  6. Psalmi Chapter 146
  7. Jeremiæ Chapter 18

Related Chapters & Readings

  1. Ezechielis Chapter 10
  2. Malachiæ Chapter 3
  3. Ezechielis Chapter 22
  4. Jó Chapter 39
  5. Lucam Chapter 24
  6. Psalmi Chapter 47
  7. Iacobi Chapter 5
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *