Regum II Chapter 3

For English

Read Regum II Chapter 3 Online

Read Regum II Chapter 3 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Regum II in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Regum II and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Regum II 3

Caput 3

1. Ioram vero filius Ahab regnavit super Israhel in Samaria anno octavodecimo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annis

2. et fecit malum coram Domino sed non sicut pater suus et mater tulit enim statuas Baal quas fecerat pater eius

3. verumtamen in peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel adhesit nec recessit ab eis

4. porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa et solvebat regi Israhel centum milia agnorum et centum milia arietum cum velleribus suis

5. cumque mortuus fuisset Ahab praevaricatus est foedus quod habebat cum rege Israhel

6. egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et recensuit universum Israhel

7. misitque ad Iosaphat regem Iuda dicens rex Moab recessit a me veni mecum contra Moab ad proelium qui respondit ascendam qui meus est tuus est populus meus populus tuus equi mei equi tui

8. dixitque per quam viam ascendemus at ille respondit per desertum Idumeae

9. perrexerunt igitur rex Israhel et rex Iuda et rex Edom et circumierunt per viam septem dierum nec erat aqua exercitui et iumentis quae sequebantur eos

10. dixitque rex Israhel eheu eheu eheu congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manu Moab

11. et ait Iosaphat estne hic propheta Domini ut deprecemur Dominum per eum et respondit unus de servis regis Israhel est hic Heliseus filius Saphat qui fundebat aquam super manus Heliae

12. et ait Iosaphat est apud eum sermo Domini descenditque ad eum rex Israhel et Iosaphat et rex Edom

13. dixit autem Heliseus ad regem Israhel quid mihi et tibi est vade ad prophetas patris tui et matris tuae et ait illi rex Israhel quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manu Moab

14. dixit autem Heliseus vivit Dominus exercituum in cuius conspectu sto quod si non vultum Iosaphat regis Iudae erubescerem ne adtendissem quidem te nec respexissem

15. nunc autem adducite mihi psalten cumque caneret psaltes facta est super eum manus Domini et ait

16. haec dicit Dominus facite alveum torrentis huius fossas et fossas

17. haec enim dicit Dominus non videbitis ventum neque pluviam et alveus iste replebitur aquis et bibetis vos et familiae vestrae et iumenta vestra

18. parumque hoc est in conspectu Domini insuper tradet etiam Moab in manu vestra

19. et percutietis omnem civitatem munitam et omnem urbem electam et universum lignum fructiferum succidetis cunctosque fontes aquarum obturabitis et omnem agrum egregium operietis lapidibus

20. factum est igitur mane quando sacrificium offerri solet et ecce aquae veniebant per viam Edom et repleta est terra aquis

21. universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper et steterunt in terminis

22. primoque mane surgentes et orto iam sole ex adverso aquarum viderunt Moabitae contra aquas rubras quasi sanguinem

23. dixeruntque sanguis est gladii pugnaverunt reges contra se et caesi sunt mutuo nunc perge ad praedam Moab

24. perrexeruntque in castra Israhel porro consurgens Israhel percussit Moab at illi fugerunt coram eis venerunt igitur qui vicerant et percusserunt Moab

25. et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum mittentes singuli lapides repleverunt et universos fontes aquarum obturaverunt et omnia ligna fructifera succiderunt ita ut muri tantum fictiles remanerent et circumdata est civitas a fundibalariis et magna ex parte percussa

26. quod cum vidisset rex Moab praevaluisse scilicet hostes tulit secum septingentos viros educentes gladium ut inrumperet ad regem Edom et non potuerunt

27. arripiensque filium suum primogenitum qui regnaturus erat pro eo obtulit holocaustum super murum et facta est indignatio magna in Israhel statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam

About Regum II Chapter 3

Read Regum II Chapter 3 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Regum II in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Regum II
Chapter: 3
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Regum II. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Regum II Chapter 3 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Regum II Chapter 3?

Regum II Chapter 3 is part of the Book of Regum II in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Regum II Chapter 3 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from regum-ii

  1. Regum II Chapter 4
  2. Regum II Chapter 9
  3. Regum II Chapter 5
  4. Regum II Chapter 16
  5. Regum II Chapter 7
  6. Regum II Chapter 6
  7. Regum II Chapter 11

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Levítivo Chapter 6
  2. Isaiæ Chapter 31
  3. Psalmi Chapter 77
  4. Regum I Chapter 15
  5. Ezechielis Chapter 16
  6. Isaiæ Chapter 62
  7. Isaiæ Chapter 65

Related Chapters & Readings

  1. Danielis Chapter 5
  2. Ad Titum Chapter 3
  3. Samuelis I Chapter 12
  4. Ester Chapter 10
  5. Jeremiæ Chapter 9
  6. Nahum Chapter 2
  7. Psalmi Chapter 83
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *