Samuelis II Chapter 23

For English

Read Samuelis II Chapter 23 Online

Read Samuelis II Chapter 23 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Samuelis II in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Samuelis II and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Samuelis II 23

Caput 23

1. haec autem sunt verba novissima quae dixit David filius Isai dixit vir cui constitutum est de christo Dei Iacob egregius psalta Israhel

2. spiritus Domini locutus est per me et sermo eius per linguam meam

3. dixit Deus Israhel mihi locutus est Fortis Israhel dominator hominum iustus dominator in timore Dei

4. sicut lux aurorae oriente sole mane absque nubibus rutilat et sicut pluviis germinat herba de terra

5. nec tanta est domus mea apud Deum ut pactum aeternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum cuncta enim salus mea et omnis voluntas nec est quicquam ex ea quod non germinet

6. praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi quae non tolluntur manibus

7. et si quis tangere voluerit eas armabitur ferro et ligno lanceato igneque succensae conburentur usque ad nihilum

8. haec nomina fortium David Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus qui octingentos interfecit impetu uno

9. post hunc Eleazar filius patrui eius Ahoi inter tres fortes qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthim et congregati sunt illuc in proelium

10. cumque ascendissent viri Israhel ipse stetit et percussit Philistheos donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio fecitque Dominus salutem magnam in die illa et populus qui fugerat reversus est ad caesorum spolia detrahenda

11. et post hunc Semma filius Age de Arari et congregati sunt Philisthim in statione erat quippe ibi ager plenus lente cumque fugisset populus a facie Philisthim

12. stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philistheos et fecit Dominus salutem magnam

13. necnon ante descenderant tres qui erant principes inter triginta et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam castra autem Philisthim erant posita in valle Gigantum

14. et David erat in praesidio porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethleem

15. desideravit igitur David et ait si quis mihi daret potum aquae de cisterna quae est in Bethleem iuxta portam

16. inruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat iuxta portam et adtulerunt ad David at ille noluit bibere sed libavit illam Domino

17. dicens propitius mihi sit Dominus ne faciam hoc num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum periculum bibam noluit ergo bibere haec fecerunt tres robustissimi

18. Abisai quoque frater Ioab filius Sarviae princeps erat de tribus ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit nominatus in tribus

19. et inter tres nobilior eratque eorum princeps sed usque ad tres primos non pervenerat

20. et Banaias filius Ioiada viri fortissimi magnorum operum de Capsehel ipse percussit duos leones Moab et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna diebus nivis

21. ipse quoque interfecit virum aegyptium virum dignum spectaculo habentem in manu hastam itaque cum descendisset ad eum in virga vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua

22. haec fecit Banaias filius Ioiadae

23. et ipse nominatus inter tres robustos qui erant inter triginta nobiliores verumtamen usque ad tres non pervenerat fecitque eum David sibi auricularium a secreto

24. Asahel frater Ioab inter triginta Eleanan filius patrui eius de Bethleem

25. Semma de Arari Helica de Arodi

26. Helas de Felthi Hira filius Aces de Thecua

27. Abiezer de Anathoth Mobonnai de Usathi

28. Selmon Aohites Maharai Netophathites

29. Heled filius Banaa et ipse Netophathites Hithai filius Ribai de Gebeeth filiorum Beniamin

30. Banahi Aufrathonites Heddai de torrente Gaas

31. Abialbon Arbathites Azmaveth de Beromi

32. Eliaba de Salboni filii Iasen Ionathan

33. Semma de Horodi Haiam filius Sarar Arorites

34. Elifeleth filius Aasbai filii Maachathi Heliam filius Ahitofel Gelonites

35. Esrai de Carmelo Farai de Arbi

36. Igaal filius Nathan de Soba Bonni de Gaddi

37. Selech de Ammoni Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae

38. Hira Hiethrites Gareb et ipse Hiethrites

39. Urias Hettheus omnes triginta septem

About Samuelis II Chapter 23

Read Samuelis II Chapter 23 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Samuelis II in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Samuelis II
Chapter: 23
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Samuelis II. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Samuelis II Chapter 23 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Samuelis II Chapter 23?

Samuelis II Chapter 23 is part of the Book of Samuelis II in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Samuelis II Chapter 23 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from samuelis-ii

  1. Samuelis II Chapter 1
  2. Samuelis II Chapter 22
  3. Samuelis II Chapter 15
  4. Samuelis II Chapter 14
  5. Samuelis II Chapter 9
  6. Samuelis II Chapter 19
  7. Samuelis II Chapter 17

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Samuelis II Chapter 14
  2. Genesis Chapter 20
  3. Psalmi Chapter 67
  4. Proverbia Chapter 14
  5. Paralipomenon II Chapter 14
  6. Genesis Chapter 22
  7. Isaiæ Chapter 35

Related Chapters & Readings

  1. Genesis Chapter 11
  2. Iosue Chapter 1
  3. Ad Hebræos Chapter 13
  4. Nahum Chapter 1
  5. Psalmi Chapter 147
  6. Osee Chapter 13
  7. Psalmi Chapter 82
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *