Genesis Chapter 44

For English

Read Genesis Chapter 44 Online

Read Genesis Chapter 44 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Genesis in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Genesis and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Genesis 44

Caput 44

1. praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci

2. scyphum autem meum argenteum et pretium quod dedit tritici pone in ore sacci iunioris factumque est ita

3. et orto mane dimissi sunt cum asinis suis

4. iamque urbem exierant et processerant paululum tum Ioseph arcessito dispensatore domus surge inquit persequere viros et adprehensis dicito quare reddidistis malum pro bono

5. scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet pessimam rem fecistis

6. fecit ille ut iusserat et adprehensis per ordinem locutus est

7. qui responderunt quare sic loquitur dominus noster ut servi tui tantum flagitii commiserint

8. pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum

9. apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris moriatur et nos servi erimus domini nostri

10. qui dixit fiat iuxta vestram sententiam apud quem fuerit inventum ipse sit servus meus vos autem eritis innoxii

11. itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli

12. quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin

13. at illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis reversi sunt in oppidum

14. primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum in terra pariter corruerunt

15. quibus ille ait cur sic agere voluistis an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia

16. cui Iudas quid respondebimus inquit domino meo vel quid loquemur aut iusti poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem servorum tuorum en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus

17. respondit Ioseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrum

18. accedens propius Iudas confidenter ait oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo tu es enim post Pharaonem

19. dominus meus interrogasti prius servos tuos habetis patrem aut fratrem

20. et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum

21. dixistique servis tuis adducite eum ad me et ponam oculos meos super illum

22. suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si enim illum dimiserit morietur

23. et dixisti servis tuis nisi venerit frater vester minimus vobiscum non videbitis amplius faciem meam

24. cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus

25. et dixit pater noster revertimini et emite nobis parum tritici

26. cui diximus ire non possumus si frater noster minimus descendet nobiscum proficiscemur simul alioquin illo absente non audemus videre faciem viri

27. atque ille respondit vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea

28. egressus est unus et dixistis bestia devoravit eum et hucusque non conparet

29. si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit deducetis canos meos cum maerore ad inferos

30. igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat

31. videritque eum non esse nobiscum morietur et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos

32. ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore

33. manebo itaque servus tuus pro puero in ministerium domini mei et puer ascendat cum fratribus suis

34. non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis quae oppressura est patrem meum testis adsistam

About Genesis Chapter 44

Read Genesis Chapter 44 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Genesis in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Genesis
Chapter: 44
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Genesis. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Genesis Chapter 44 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Genesis Chapter 44?

Genesis Chapter 44 is part of the Book of Genesis in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Genesis Chapter 44 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Genesis

  1. Gênesis Chapter 12
  2. Gênesis Chapter 40
  3. Gênesis Chapter 13
  4. Gênesis Chapter 5
  5. Gênesis Chapter 16
  6. Gênesis Chapter 20
  7. Gênesis Chapter 14

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Danielis Chapter 10
  2. Genesis Chapter 2
  3. Psalmi Chapter 16
  4. Psalmi Chapter 113
  5. Psalmi Chapter 95
  6. Samuelis II Chapter 23
  7. Ester Chapter 1

Related Chapters & Readings

  1. Ad Titum Chapter 1
  2. Sophonias Chapter 1
  3. Actus Chapter 14
  4. Jeremiæ Chapter 3
  5. Ad Philippenses Chapter 1
  6. Iudicum Chapter 12
  7. Regum II Chapter 3
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *