Genesis Chapter 49

For English

Read Genesis Chapter 49 Online

Read Genesis Chapter 49 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Genesis in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Genesis and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Genesis 49

Caput 49

1. vocavit autem Iacob filios suos et ait eis congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus novissimis

2. congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum

3. Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea et principium doloris mei prior in donis maior imperio

4. effusus es sicut aqua non crescas quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eius

5. Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia

6. in consilio eorum ne veniat anima mea et in coetu illorum non sit gloria mea quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua suffoderunt murum

7. maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel

8. Iuda te laudabunt fratres tui manus tua in cervicibus inimicorum tuorum adorabunt te filii patris tui

9. catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena quis suscitabit eum

10. non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium

11. ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam lavabit vino stolam suam et sanguine uvae pallium suum

12. pulchriores oculi eius vino et dentes lacte candidiores

13. Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad Sidonem

14. Isachar asinus fortis accubans inter terminos

15. vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens

16. Dan iudicabit populum suum sicut et alia tribus Israhel

17. fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retro

18. salutare tuum expectabo Domine

19. Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum

20. Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus

21. Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis

22. filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murum

23. sed exasperaverunt eum et iurgati sunt invideruntque illi habentes iacula

24. sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel

25. Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae

26. benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos

27. Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et vespere dividet spolia

28. omnes hii in tribubus Israhel duodecim haec locutus est eis pater suus benedixitque singulis benedictionibus propriis

29. et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hetthei

30. contra Mambre in terra Chanaan quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri

31. ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge ibi et Lia condita iacet

32. finitisque mandatis quibus filios instruebat collegit pedes suos super lectulum et obiit adpositusque est ad populum suum

About Genesis Chapter 49

Read Genesis Chapter 49 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Genesis in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Genesis
Chapter: 49
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Genesis. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Genesis Chapter 49 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Genesis Chapter 49?

Genesis Chapter 49 is part of the Book of Genesis in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Genesis Chapter 49 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Genesis

  1. Gênesis Chapter 12
  2. Gênesis Chapter 13
  3. Gênesis Chapter 40
  4. Gênesis Chapter 5
  5. Gênesis Chapter 16
  6. Gênesis Chapter 14
  7. Gênesis Chapter 22

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Genesis Chapter 19
  2. Ruth Chapter 1
  3. Regum I Chapter 9
  4. Samuelis I Chapter 9
  5. Numeri Chapter 17
  6. Psalmi Chapter 118
  7. Proverbia Chapter 29

Related Chapters & Readings

  1. Psalmi Chapter 63
  2. Psalmi Chapter 34
  3. Regum I Chapter 11
  4. Iosue Chapter 10
  5. Ezechielis Chapter 12
  6. Zachariæ Chapter 9
  7. Paralipomenon I Chapter 7
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *