Genesis Chapter 21

For English

Read Genesis Chapter 21 Online

Read Genesis Chapter 21 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Genesis in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Genesis and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Genesis 21

Caput 21

1. visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est

2. concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus

3. vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac

4. et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus

5. cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac

6. dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi

7. rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni

8. crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius

9. cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham

10. eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac

11. dure accepit hoc Abraham pro filio suo

12. cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen

13. sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est

14. surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee

15. cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant

16. et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit

17. exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est

18. surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum

19. aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere

20. et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius

21. habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti

22. eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis

23. iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena

24. dixitque Abraham ego iurabo

25. et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius

26. respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie

27. tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus

28. et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum

29. cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum

30. at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum

31. idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt

32. et inierunt foedus pro puteo Iuramenti

33. surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni

34. et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis

About Genesis Chapter 21

Read Genesis Chapter 21 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Genesis in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Genesis
Chapter: 21
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Genesis. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Genesis Chapter 21 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Genesis Chapter 21?

Genesis Chapter 21 is part of the Book of Genesis in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Genesis Chapter 21 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Genesis

  1. Gênesis Chapter 12
  2. Gênesis Chapter 13
  3. Gênesis Chapter 40
  4. Gênesis Chapter 5
  5. Gênesis Chapter 16
  6. Gênesis Chapter 14
  7. Gênesis Chapter 22

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Danielis Chapter 1
  2. Abdiæ Chapter 1
  3. Deuteronomium Chapter 17
  4. Proverbia Chapter 31
  5. Regum II Chapter 11
  6. Regum II Chapter 4
  7. Numeri Chapter 34

Related Chapters & Readings

  1. Ad Corinthios I Chapter 4
  2. Psalmi Chapter 74
  3. Proverbia Chapter 22
  4. Lamentationes Chapter 4
  5. Ad Ephesios Chapter 3
  6. Deuteronomium Chapter 24
  7. Genesis Chapter 23
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *