Genesis Chapter 17

For English

Read Genesis Chapter 17 Online

Read Genesis Chapter 17 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Genesis in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Genesis and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Genesis 17

Caput 17

1. postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto perfectus

2. ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis

3. cecidit Abram pronus in faciem

4. dixitque ei Deus ego sum et pactum meum tecum erisque pater multarum gentium

5. nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed appellaberis Abraham quia patrem multarum gentium constitui te

6. faciamque te crescere vehementissime et ponam in gentibus regesque ex te egredientur

7. et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui post te

8. daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae omnem terram Chanaan in possessionem aeternam eroque Deus eorum

9. dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo custodies pactum meum et semen tuum post te in generationibus suis

10. hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen tuum post te circumcidetur ex vobis omne masculinum

11. et circumcidetis carnem praeputii vestri ut sit in signum foederis inter me et vos

12. infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum in generationibus vestris tam vernaculus quam empticius circumcidetur et quicumque non fuerit de stirpe vestra

13. eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum

14. masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum fecit

15. dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai sed Sarram

16. et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum eritque in nationes et reges populorum orientur ex eo

17. cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet

18. dixitque ad Deum utinam Ismahel vivat coram te

19. et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum

20. super Ismahel quoque exaudivi te ecce benedicam ei et augebo et multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et faciam illum in gentem magnam

21. pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno altero

22. cumque finitus esset sermo loquentis cum eo ascendit Deus ab Abraham

23. tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris domus suae et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die sicut praeceperat ei Deus

24. nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii sui

25. et Ismahel filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae

26. eadem die circumcisus est Abraham et Ismahel filius eius

27. et omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et alienigenae pariter circumcisi sunt

About Genesis Chapter 17

Read Genesis Chapter 17 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Genesis in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Genesis
Chapter: 17
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Genesis. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Genesis Chapter 17 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Genesis Chapter 17?

Genesis Chapter 17 is part of the Book of Genesis in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Genesis Chapter 17 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Genesis

  1. Gênesis Chapter 12
  2. Gênesis Chapter 5
  3. Gênesis Chapter 40
  4. Gênesis Chapter 13
  5. Gênesis Chapter 15
  6. Genesis Chapter 1
  7. Génesis Chapter 44

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Nehemiae Chapter 11
  2. Iudicum Chapter 16
  3. Samuelis II Chapter 16
  4. Joel Chapter 1
  5. Paralipomenon I Chapter 25
  6. Psalmi Chapter 118
  7. Isaiæ Chapter 43

Related Chapters & Readings

  1. Actus Chapter 18
  2. Paralipomenon I Chapter 24
  3. Regum II Chapter 10
  4. Numeri Chapter 24
  5. Jeremiæ Chapter 12
  6. Isaiæ Chapter 32
  7. Matthæum Chapter 28
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *