Genesis Chapter 30

For English

Read Genesis Chapter 30 Online

Read Genesis Chapter 30 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Genesis in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Genesis and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Genesis 30

Caput 30

1. cernens autem Rahel quod infecunda esset invidit sorori et ait marito suo da mihi liberos alioquin moriar

2. cui iratus respondit Iacob num pro Deo ego sum qui privavit te fructu ventris tui

3. at illa habeo inquit famulam Balam ingredere ad eam ut pariat super genua mea et habeam ex ea filios

4. deditque illi Balam in coniugium quae

5. ingresso ad se viro concepit et peperit filium

6. dixitque Rahel iudicavit mihi Dominus et exaudivit vocem meam dans mihi filium et idcirco appellavit nomen illius Dan

7. rursumque Bala concipiens peperit alterum

8. pro quo ait Rahel conparavit me Deus cum sorore mea et invalui vocavitque eum Nepthalim

9. sentiens Lia quod parere desisset Zelpham ancillam suam marito tradidit

10. qua post conceptum edente filium

11. dixit feliciter et idcirco vocavit nomen eius Gad

12. peperit quoque Zelpha alterum

13. dixitque Lia hoc pro beatitudine mea beatam quippe me dicent mulieres propterea appellavit eum Aser

14. egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agro repperit mandragoras quos matri Liae detulit dixitque Rahel da mihi partem de mandragoris filii tui

15. illa respondit parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ait Rahel dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui

16. redeuntique ad vesperam de agro Iacob egressa est in occursum Lia et ad me inquit intrabis quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei dormivit cum ea nocte illa

17. et exaudivit Deus preces eius concepitque et peperit filium quintum

18. et ait dedit Deus mercedem mihi quia dedi ancillam meam viro meo appellavitque nomen illius Isachar

19. rursum Lia concipiens peperit sextum filium

20. et ait ditavit me Deus dote bona etiam hac vice mecum erit maritus meus eo quod genuerim ei sex filios et idcirco appellavit nomen eius Zabulon

21. post quem peperit filiam nomine Dinam

22. recordatus quoque Dominus Rahelis exaudivit eam et aperuit vulvam illius

23. quae concepit et peperit filium dicens abstulit Deus obprobrium meum

24. et vocavit nomen illius Ioseph dicens addat mihi Dominus filium alterum

25. nato autem Ioseph dixit Iacob socero suo dimitte me ut revertar in patriam et ad terram meam

26. da mihi uxores et liberos meos pro quibus servivi tibi ut abeam tu nosti servitutem qua servivi tibi

27. ait ei Laban inveniam gratiam in conspectu tuo experimento didici quod benedixerit mihi Deus propter te

28. constitue mercedem tuam quam dem tibi

29. at ille respondit tu nosti quomodo servierim tibi et quanta in manibus meis fuerit possessio tua

30. modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus es benedixitque tibi Dominus ad introitum meum iustum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meae

31. dixitque Laban quid dabo tibi at ille ait nihil volo sed si feceris quod postulo iterum pascam et custodiam pecora tua

32. gyra omnes greges tuos et separa cunctas oves varias et sparso vellere et quodcumque furvum et maculosum variumque fuerit tam in ovibus quam in capris erit merces mea

33. respondebitque mihi cras iustitia mea quando placiti tempus advenerit coram te et omnia quae non fuerint varia et maculosa et furva tam in ovibus quam in capris furti me arguent

34. dixit Laban gratum habeo quod petis

35. et separavit in die illo capras et oves hircos et arietes varios atque maculosos cunctum autem gregem unicolorem id est albi et nigri velleris tradidit in manu filiorum suorum

36. et posuit spatium itineris inter se et generum dierum trium qui pascebat reliquos greges eius

37. tollens ergo Iacob virgas populeas virides et amigdalinas et ex platanis ex parte decorticavit eas detractisque corticibus in his quae spoliata fuerant candor apparuit illa vero quae integra erant viridia permanserunt atque in hunc modum color effectus est varius

38. posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent

39. factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas et parerent maculosa et varia et diverso colore respersa

40. divisitque gregem Iacob et posuit virgas ante oculos arietum erant autem alba quaeque et nigra Laban cetera vero Iacob separatis inter se gregibus

41. igitur quando primo tempore ascendebantur oves ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in earum contemplatione conciperent

42. quando vero serotina admissura erat et conceptus extremus non ponebat eas factaque sunt ea quae erant serotina Laban et quae primi temporis Iacob

43. ditatusque est homo ultra modum et habuit greges multos ancillas et servos camelos et asinos

About Genesis Chapter 30

Read Genesis Chapter 30 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Genesis in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Genesis
Chapter: 30
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Genesis. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Genesis Chapter 30 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Genesis Chapter 30?

Genesis Chapter 30 is part of the Book of Genesis in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Genesis Chapter 30 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Genesis

  1. Gênesis Chapter 12
  2. Gênesis Chapter 40
  3. Gênesis Chapter 13
  4. Gênesis Chapter 5
  5. Gênesis Chapter 16
  6. Gênesis Chapter 14
  7. Gênesis Chapter 20

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Psalmi Chapter 56
  2. Paralipomenon II Chapter 22
  3. Deuteronomium Chapter 21
  4. Genesis Chapter 32
  5. Regum II Chapter 6
  6. Jó Chapter 18
  7. Regum I Chapter 6

Related Chapters & Readings

  1. Exodus Chapter 2
  2. Isaiæ Chapter 17
  3. Ezechielis Chapter 17
  4. Levítivo Chapter 21
  5. Psalmi Chapter 116
  6. Jó Chapter 4
  7. Lamentationes Chapter 3
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *