Genesis Chapter 38

For English

Read Genesis Chapter 38 Online

Read Genesis Chapter 38 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Genesis in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Genesis and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Genesis 38

Caput 38

1. eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum odollamitem nomine Hiram

2. viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suae et uxore accepta ingressus est ad eam

3. quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her

4. rursum concepto fetu natum filium nominavit Onam

5. tertium quoque peperit quem appellavit Sela quo nato parere ultra cessavit

6. dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar

7. fuitque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini et ab eo occisus est

8. dixit ergo Iudas ad Onam filium suum ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo

9. ille sciens non sibi nasci filios introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerentur

10. et idcirco percussit eum Dominus quod rem detestabilem faceret

11. quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius quae abiit et habitavit in domo patris sui

12. evolutis autem multis diebus mortua est filia Suae uxor Iudae qui post luctum consolatione suscepta ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas

13. nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves

14. quae depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum

15. quam cum vidisset Iudas suspicatus est esse meretricem operuerat enim vultum suum ne cognosceretur

16. ingrediensque ad eam ait dimitte me ut coeam tecum nesciebat enim quod nurus sua esset qua respondente quid mihi dabis ut fruaris concubitu meo

17. dixit mittam tibi hedum de gregibus rursum illa dicente patiar quod vis si dederis mihi arrabonem donec mittas quod polliceris

18. ait Iudas quid vis tibi pro arrabone dari respondit anulum tuum et armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur coitum concepit mulier

19. et surgens abiit depositoque habitu quem adsumpserat induta est viduitatis vestibus

20. misit autem Iudas hedum per pastorem suum Odollamitem ut reciperet pignus quod dederat mulieri qui cum non invenisset eam

21. interrogavit homines loci illius ubi est mulier quae sedebat in bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrix

22. reversus est ad Iudam et dixit ei non inveni eam sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum

23. ait Iudas habeat sibi certe mendacii nos arguere non poterit ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam

24. ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Iudas producite eam ut conburatur

25. quae cum educeretur ad poenam misit ad socerum suum dicens de viro cuius haec sunt concepi cognosce cuius sit anulus et armilla et baculus

26. qui agnitis muneribus ait iustior me est quia non tradidi eam Sela filio meo attamen ultra non cognovit illam

27. instante autem partu apparuerunt gemini in utero atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum in qua obsetrix ligavit coccinum dicens

28. iste egreditur prior

29. illo vero retrahente manum egressus est alter dixitque mulier quare divisa est propter te maceria et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares

30. postea egressus est frater in cuius manu erat coccinum quem appellavit Zara

About Genesis Chapter 38

Read Genesis Chapter 38 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Genesis in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Genesis
Chapter: 38
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Genesis. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Genesis Chapter 38 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Genesis Chapter 38?

Genesis Chapter 38 is part of the Book of Genesis in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Genesis Chapter 38 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Genesis

  1. Gênesis Chapter 12
  2. Gênesis Chapter 5
  3. Gênesis Chapter 40
  4. Gênesis Chapter 13
  5. Gênesis Chapter 15
  6. Genesis Chapter 1
  7. Génesis Chapter 44

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Isaiæ Chapter 41
  2. Psalmi Chapter 34
  3. Psalmi Chapter 32
  4. Paralipomenon I Chapter 6
  5. Jó Chapter 28
  6. Regum I Chapter 14
  7. Ezechielis Chapter 40

Related Chapters & Readings

  1. Psalmi Chapter 132
  2. Apocalypsis Chapter 2
  3. Paralipomenon II Chapter 13
  4. Deuteronomium Chapter 28
  5. Marcum Chapter 16
  6. Micheas Chapter 4
  7. Psalmi Chapter 105
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *