Danielis Chapter 10

For English

Read Danielis Chapter 10 Online

Read Danielis Chapter 10 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Danielis in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Danielis and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Danielis 10

Caput 10

1. anno tertio Cyri regis Persarum verbum revelatum est Daniheli cognomento Balthasar et verum verbum et fortitudo magna intellexitque sermonem intellegentia est enim opus in visione

2. in diebus illis ego Danihel lugebam trium ebdomadarum diebus

3. panem desiderabilem non comedi et caro et vinum non introierunt in os meum sed neque unguento unctus sum donec conplerentur trium ebdomadarum dies

4. die autem vicesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum qui est Tigris

5. et levavi oculos meos et vidi et ecce vir unus vestitus lineis et renes eius accincti auro obrizo

6. et corpus eius quasi chrysolitus et facies eius velut species fulgoris et oculi eius ut lampas ardens et brachia eius et quae deorsum usque ad pedes quasi species aeris candentis et vox sermonum eius ut vox multitudinis

7. vidi autem ego Danihel solus visionem porro viri qui erant mecum non viderunt sed terror nimius inruit super eos et fugerunt in absconditum

8. ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc et non remansit in me fortitudo sed et species mea inmutata est in me et emarcui nec habui quicquam virium

9. et audivi vocem sermonum eius et audiens iacebam consternatus super faciem meam vultusque meus herebat terrae

10. et ecce manus tetigit me et erexit me super genua mea et super articulos manuum mearum

11. et dixit ad me Danihel vir desideriorum intellege verba quae ego loquor ad te et sta in gradu tuo nunc enim sum missus ad te cumque dixisset mihi sermonem istum steti tremens

12. et ait ad me noli metuere Danihel quia ex die primo quo posuisti cor tuum ad intellegendum ut te adfligeres in conspectu Dei tui exaudita sunt verba tua et ego veni propter sermones tuos

13. princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus et ecce Michahel unus de principibus primis venit in adiutorium meum et ego remansi ibi iuxta regem Persarum

14. veni autem ut docerem te quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus quoniam adhuc visio in dies

15. cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis deieci vultum meum ad terram et tacui

16. et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea et aperiens os meum locutus sum et dixi ad eum qui stabat contra me domine mi in visione tua dissolutae sunt conpages meae et nihil in me remansit virium

17. et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo nihil enim in me remansit virium sed et halitus meus intercluditur

18. rursum ergo tetigit me quasi visio hominis et confortavit me

19. et dixit noli timere vir desideriorum pax tibi confortare et esto robustus cumque loqueretur mecum convalui et dixi loquere domine mi quia confortasti me

20. et ait numquid scis quare venerim ad te et nunc revertar ut proelier adversum principem Persarum cum enim egrederer apparuit princeps Graecorum veniens

21. verumtamen adnuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis et nemo est adiutor meus in omnibus his nisi Michahel princeps vester

About Danielis Chapter 10

Read Danielis Chapter 10 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Danielis in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Danielis
Chapter: 10
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Danielis. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Danielis Chapter 10 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Danielis Chapter 10?

Danielis Chapter 10 is part of the Book of Danielis in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Danielis Chapter 10 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from danielis

  1. Danielis Chapter 11
  2. Danielis Chapter 5
  3. Danielis Chapter 6
  4. Danielis Chapter 3
  5. Danielis Chapter 2
  6. Danielis Chapter 4
  7. Danielis Chapter 1

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Paralipomenon II Chapter 1
  2. Isaiæ Chapter 37
  3. Numeri Chapter 33
  4. Psalmi Chapter 38
  5. Iosue Chapter 12
  6. Regum I Chapter 17
  7. Iosue Chapter 2

Related Chapters & Readings

  1. Actus Chapter 12
  2. Isaiæ Chapter 34
  3. Deuteronomium Chapter 29
  4. Ad Colossenses Chapter 2
  5. Ad Corinthios I Chapter 8
  6. Apocalypsis Chapter 18
  7. Marcum Chapter 14
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *