Genesis Chapter 4

For English

Read Genesis Chapter 4 Online

Read Genesis Chapter 4 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Genesis in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Genesis and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Genesis 4

Caput 4

1. Adam vero cognovit Havam uxorem suam quae concepit et peperit Cain dicens possedi hominem per Dominum

2. rursusque peperit fratrem eius Abel fuit autem Abel pastor ovium et Cain agricola

3. factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino

4. Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera eius

5. ad Cain vero et ad munera illius non respexit iratusque est Cain vehementer et concidit vultus eius

6. dixitque Dominus ad eum quare maestus es et cur concidit facies tua

7. nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius

8. dixitque Cain ad Abel fratrem suum egrediamur foras cumque essent in agro consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum

9. et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum

10. dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra

11. nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua

12. cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram

13. dixitque Cain ad Dominum maior est iniquitas mea quam ut veniam merear

14. ecce eicis me hodie a facie terrae et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra omnis igitur qui invenerit me occidet me

15. dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum

16. egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra profugus ad orientalem plagam Eden

17. cognovit autem Cain uxorem suam quae concepit et peperit Enoch et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Enoch

18. porro Enoch genuit Irad et Irad genuit Maviahel et Maviahel genuit Matusahel et Matusahel genuit Lamech

19. qui accepit uxores duas nomen uni Ada et nomen alteri Sella

20. genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum

21. et nomen fratris eius Iubal ipse fuit pater canentium cithara et organo

22. Sella quoque genuit Thubalcain qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri soror vero Thubalcain Noemma

23. dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae audite vocem meam uxores Lamech auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adulescentulum in livorem meum

24. septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies

25. cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain

26. sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen Domini

About Genesis Chapter 4

Read Genesis Chapter 4 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Genesis in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Genesis
Chapter: 4
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Genesis. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Genesis Chapter 4 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Genesis Chapter 4?

Genesis Chapter 4 is part of the Book of Genesis in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Genesis Chapter 4 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Genesis

  1. Gênesis Chapter 12
  2. Gênesis Chapter 40
  3. Gênesis Chapter 13
  4. Gênesis Chapter 5
  5. Gênesis Chapter 16
  6. Gênesis Chapter 20
  7. Gênesis Chapter 14

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Numeri Chapter 32
  2. Osee Chapter 9
  3. Jó Chapter 32
  4. Regum II Chapter 4
  5. Numeri Chapter 22
  6. Psalmi Chapter 108
  7. Psalmi Chapter 79

Related Chapters & Readings

  1. Lamentationes Chapter 5
  2. Ad Thessalonicenses II Chapter 3
  3. Numeri Chapter 10
  4. Genesis Chapter 5
  5. Actus Chapter 27
  6. Deuteronomium Chapter 34
  7. Ezechielis Chapter 22
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *