Read Genesis Chapter 18 Online
Read Genesis Chapter 18 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Genesis in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Genesis and the Holy Bible online.
Choose a Chapter
Genesis 18
Caput 18
1. apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei
2. cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terra
3. et dixit Domine si inveni gratiam in oculis tuis ne transeas servum tuum
4. sed adferam pauxillum aquae et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore
5. ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea transibitis idcirco enim declinastis ad servum vestrum qui dixerunt fac ut locutus es
6. festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei adcelera tria sata similae commisce et fac subcinericios panes
7. ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero qui festinavit et coxit illum
8. tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat et posuit coram eis ipse vero stabat iuxta eos sub arbore
9. cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua ille respondit ecce in tabernaculo est
10. cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite et habebit filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post ostium tabernaculi
11. erant autem ambo senes provectaeque aetatis et desierant Sarrae fieri muliebria
12. quae risit occulte dicens postquam consenui et dominus meus vetulus est voluptati operam dabo
13. dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens num vere paritura sum anus
14. numquid Deo est quicquam difficile iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium
15. negavit Sarra dicens non risi timore perterrita Dominus autem non est inquit ita sed risisti
16. cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos contra Sodomam et Abraham simul gradiebatur deducens eos
17. dixitque Dominus num celare potero Abraham quae gesturus sum
18. cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae
19. scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum
20. dixit itaque Dominus clamor Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est et peccatum earum adgravatum est nimis
21. descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere conpleverint an non est ita ut sciam
22. converteruntque se inde et abierunt Sodomam Abraham vero adhuc stabat coram Domino
23. et adpropinquans ait numquid perdes iustum cum impio
24. si fuerint quinquaginta iusti in civitate peribunt simul et non parces loco illi propter quinquaginta iustos si fuerint in eo
25. absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam facies iudicium
26. dixitque Dominus ad eum si invenero Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis dimittam omni loco propter eos
27. respondens Abraham ait quia semel coepi loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis
28. quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint delebis propter quinque universam urbem et ait non delebo si invenero ibi quadraginta quinque
29. rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi fuerint quid facies ait non percutiam propter quadraginta
30. ne quaeso inquit indigneris Domine si loquar quid si inventi fuerint ibi triginta respondit non faciam si invenero ibi triginta
31. quia semel ait coepi loquar ad Dominum meum quid si inventi fuerint ibi viginti dixit non interficiam propter viginti
32. obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar adhuc semel quid si inventi fuerint ibi decem dixit non delebo propter decem
33. abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in locum suum
About Genesis Chapter 18
Read Genesis Chapter 18 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Genesis in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.
Book Information
Book: Genesis
Chapter: 18
Testament: Old Testament
How to Read this Chapter
Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Genesis. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.
More Resources
Continue Reading the Bible
Continue reading Genesis Chapter 18 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.
Frequently Asked Questions
What is Genesis Chapter 18?
Genesis Chapter 18 is part of the Book of Genesis in the Holy Bible.
Can I read this chapter online?
Yes. You can read the complete Genesis Chapter 18 online for free with easy chapter navigation.
More Chapters from Genesis
- Gênesis Chapter 12
- Gênesis Chapter 13
- Gênesis Chapter 40
- Gênesis Chapter 5
- Gênesis Chapter 16
- Gênesis Chapter 20
- Gênesis Chapter 14
Explore More from Vetus Testamentum
- Ester Chapter 7
- Jeremiæ Chapter 23
- Regum I Chapter 7
- Regum II Chapter 12
- Canticum Canticorum Chapter 7
- Zachariæ Chapter 11
- Iosue Chapter 17