Actus Chapter 14

For English

Read Actus Chapter 14 Online

Read Actus Chapter 14 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Actus in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Actus and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Actus 14

Caput 14

1. factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Iudaeorum et loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo

2. qui vero increduli fuerunt Iudaei suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres

3. multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et prodigia fieri per manus eorum

4. divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant cum Iudaeis quidam vero cum apostolis

5. cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis ut contumeliis adficerent et lapidarent eos

6. intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben et universam in circuitu regionem

7. et ibi evangelizantes erant

8. et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat

9. hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret

10. dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit et ambulabat

11. turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus descenderunt ad nos

12. et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat dux verbi

13. sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuas adferens cum populis volebat sacrificare

14. quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes

15. et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt

16. qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in vias suas

17. et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia corda vestra

18. et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent

19. supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem aestimantes eum mortuum esse

20. circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben

21. cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam

22. confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei

23. et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos Domino in quem crediderunt

24. transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam

25. et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in Attaliam

26. et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiae Dei in opus quod conpleverunt

27. cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei

28. morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis

About Actus Chapter 14

Read Actus Chapter 14 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Actus in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Actus
Chapter: 14
Testament: New Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Actus. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Actus Chapter 14 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Actus Chapter 14?

Actus Chapter 14 is part of the Book of Actus in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Actus Chapter 14 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from actus

  1. Actus Chapter 5
  2. Actus Chapter 16
  3. Actus Chapter 8
  4. Actus Chapter 18
  5. Actus Chapter 4
  6. Actus Chapter 19
  7. Actus Chapter 1

Explore More from Novum Testamentum

  1. Actus Chapter 5
  2. Apocalypsis Chapter 1
  3. Ad Ephesios Chapter 5
  4. Ad Galatas Chapter 6
  5. Ad Romanos Chapter 11
  6. Apocalypsis Chapter 5
  7. Ioannem Chapter 19

Related Chapters & Readings

  1. Ezechielis Chapter 12
  2. Genesis Chapter 23
  3. Genesis Chapter 17
  4. Isaiæ Chapter 1
  5. Paralipomenon I Chapter 2
  6. Ad Corinthios I Chapter 14
  7. Psalmi Chapter 57
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *