Read Deuteronomium Chapter 24 Online
Read Deuteronomium Chapter 24 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Deuteronomium in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Deuteronomium and the Holy Bible online.
Choose a Chapter
Deuteronomium 24
Caput 24
1. si acceperit homo uxorem et habuerit eam et non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem scribet libellum repudii et dabit in manu illius et dimittet eam de domo sua
2. cumque egressa alterum maritum duxerit
3. et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua vel certe mortuus fuerit
4. non poterit prior maritus recipere eam in uxorem quia polluta est et abominabilis facta est coram Domino ne peccare facias terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit possidendam
5. cum acceperit homo nuper uxorem non procedet ad bellum nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicae sed vacabit absque culpa domui suae ut uno anno laetetur cum uxore sua
6. non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam quia animam suam adposuit tibi
7. si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israhel et vendito eo accipiens pretium interficietur et auferes malum de medio tui
8. observa diligenter ne incurras in plagam leprae sed facies quaecumque docuerint te sacerdotes levitici generis iuxta id quod praecepi eis et imple sollicite
9. mementote quae fecerit Dominus Deus vester Mariae in via cum egrederemini de Aegypto
10. cum repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi non ingredieris domum eius ut pignus auferas
11. sed stabis foris et ille tibi proferet quod habuerit
12. sin autem pauper est non pernoctabit apud te pignus
13. sed statim reddes ei ante solis occasum ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo
14. non negabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui sive advenae qui tecum moratur in terra et intra portas tuas est
15. sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum quia pauper est et ex eo sustentat animam suam ne clamet contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum
16. non occidentur patres pro filiis nec filii pro patribus sed unusquisque pro suo peccato morietur
17. non pervertes iudicium advenae et pupilli nec auferes pignoris loco viduae vestimentum
18. memento quod servieris in Aegypto et eruerit te Dominus Deus tuus inde idcirco praecipio tibi ut facias hanc rem
19. quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris non reverteris ut tollas eum sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum
20. si fruges colliges olivarum quicquid remanserit in arboribus non reverteris ut colligas sed relinques advenae pupillo ac viduae
21. si vindemiaveris vineam tuam non colliges remanentes racemos sed cedent in usus advenae pupilli ac viduae
22. memento quod et tu servieris in Aegypto et idcirco praecipiam tibi ut facias hanc rem
About Deuteronomium Chapter 24
Read Deuteronomium Chapter 24 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Deuteronomium in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.
Book Information
Book: Deuteronomium
Chapter: 24
Testament: Old Testament
How to Read this Chapter
Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Deuteronomium. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.
More Resources
Continue Reading the Bible
Continue reading Deuteronomium Chapter 24 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.
Frequently Asked Questions
What is Deuteronomium Chapter 24?
Deuteronomium Chapter 24 is part of the Book of Deuteronomium in the Holy Bible.
Can I read this chapter online?
Yes. You can read the complete Deuteronomium Chapter 24 online for free with easy chapter navigation.
More Chapters from Deuteronomium
- Deuteronomium Chapter 2
- Deuteronomium Chapter 1
- Deuteronomium Chapter 4
- Deuteronomium Chapter 27
- Deuteronomium Chapter 25
- Deuteronomium Chapter 16
- Deuteronomium Chapter 13
Explore More from Vetus Testamentum
- Psalmi Chapter 59
- Psalmi Chapter 52
- Isaiæ Chapter 59
- Psalmi Chapter 108
- Isaiæ Chapter 20
- Eclesiastes Chapter 10
- Exodus Chapter 26