Ad Corinthios I Chapter 4

For English

Read Ad Corinthios I Chapter 4 Online

Read Ad Corinthios I Chapter 4 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ad Corinthios I in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Ad Corinthios I and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Ad Corinthios I 4

Caput 4

1. sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei

2. hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur

3. mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico

4. nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est

5. itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo

6. haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio

7. quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis

8. iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus

9. puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus

10. nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles

11. usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus

12. et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus

13. blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc

14. non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos moneo

15. nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui

16. rogo ergo vos imitatores mei estote

17. ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo

18. tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam

19. veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem

20. non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute

21. quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis

About Ad Corinthios I Chapter 4

Read Ad Corinthios I Chapter 4 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ad Corinthios I in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Ad Corinthios I
Chapter: 4
Testament: New Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Ad Corinthios I. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Ad Corinthios I Chapter 4 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Ad Corinthios I Chapter 4?

Ad Corinthios I Chapter 4 is part of the Book of Ad Corinthios I in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Ad Corinthios I Chapter 4 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from ad-corinthios-i

  1. Ad Corinthios I Chapter 1
  2. Ad Corinthios I Chapter 14
  3. Ad Corinthios I Chapter 13
  4. Ad Corinthios I Chapter 6
  5. Ad Corinthios I Chapter 5
  6. Ad Corinthios I Chapter 2
  7. Ad Corinthios I Chapter 11

Explore More from Novum Testamentum

  1. I Ioannis Chapter 2
  2. Actus Chapter 24
  3. Iacobi Chapter 4
  4. Marcum Chapter 9
  5. Actus Chapter 26
  6. Lucam Chapter 9
  7. Ad Corinthios I Chapter 13

Related Chapters & Readings

  1. Regum II Chapter 11
  2. Ad Galatas Chapter 1
  3. Iacobi Chapter 5
  4. Numeri Chapter 16
  5. Ioannem Chapter 1
  6. Exodus Chapter 38
  7. Psalmi Chapter 38
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *