Read Ad Ephesios Chapter 3 Online
Read Ad Ephesios Chapter 3 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ad Ephesios in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Ad Ephesios and the Holy Bible online.
Choose a Chapter
Ad Ephesios 3
Caput 3
1. huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus
2. si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis
3. quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi
4. prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi
5. quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu
6. esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium
7. cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius
8. mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi
9. et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit
10. ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei
11. secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro
12. in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius
13. propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra
14. huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi
15. ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur
16. ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine
17. habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati
18. ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum
19. scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei
20. ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis
21. ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen
About Ad Ephesios Chapter 3
Read Ad Ephesios Chapter 3 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ad Ephesios in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.
Book Information
Book: Ad Ephesios
Chapter: 3
Testament: New Testament
How to Read this Chapter
Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Ad Ephesios. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.
More Resources
Continue Reading the Bible
Continue reading Ad Ephesios Chapter 3 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.
Frequently Asked Questions
What is Ad Ephesios Chapter 3?
Ad Ephesios Chapter 3 is part of the Book of Ad Ephesios in the Holy Bible.
Can I read this chapter online?
Yes. You can read the complete Ad Ephesios Chapter 3 online for free with easy chapter navigation.
More Chapters from ad-ephesios
- Ad Ephesios Chapter 1
- Ad Ephesios Chapter 5
- Ad Ephesios Chapter 4
- Ad Ephesios Chapter 2
- Ad Ephesios Chapter 6
Explore More from Novum Testamentum
- Ioannem Chapter 14
- Ad Galatas Chapter 3
- Ad Hebræos Chapter 6
- Matthæum Chapter 3
- Ad Corinthios II Chapter 1
- II Petri Chapter 3
- Lucam Chapter 9