Deuteronomium Chapter 17

For English

Read Deuteronomium Chapter 17 Online

Read Deuteronomium Chapter 17 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Deuteronomium in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Deuteronomium and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Deuteronomium 17

Caput 17

1. non immolabis Domino Deo tuo bovem et ovem in quo est macula aut quippiam vitii quia abominatio est Domini Dei tui

2. cum repperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui et transgrediantur pactum illius

3. ut vadant et serviant diis alienis et adorent eos solem et lunam et omnem militiam caeli quae non praecepi

4. et hoc tibi fuerit nuntiatum audiensque inquisieris diligenter et verum esse reppereris et abominatio facta est in Israhel

5. educes virum ac mulierem qui rem sceleratissimam perpetrarunt ad portas civitatis tuae et lapidibus obruentur

6. in ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur nemo occidatur uno contra se dicente testimonium

7. manus testium prima interficiet eum et manus reliqui populi extrema mittetur ut auferas malum de medio tui

8. si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et non lepram et iudicum intra portas tuas videris verba variari surge et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus

9. veniesque ad sacerdotes levitici generis et ad iudicem qui fuerit illo tempore quaeresque ab eis qui indicabunt tibi iudicii veritatem

10. et facies quodcumque dixerint qui praesunt loco quem elegerit Dominus et docuerint te

11. iuxta legem eius sequeris sententiam eorum nec declinabis ad dextram vel ad sinistram

12. qui autem superbierit nolens oboedire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo et decreto iudicis morietur homo ille et auferes malum de Israhel

13. cunctusque populus audiens timebit ut nullus deinceps intumescat superbia

14. cum ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum nationes

15. eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum non poteris alterius gentis hominem regem facere qui non sit frater tuus

16. cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Aegyptum equitatus numero sublevatus praesertim cum Dominus praeceperit vobis ut nequaquam amplius per eandem viam revertamini

17. non habebit uxores plurimas quae inliciant animum eius neque argenti et auri inmensa pondera

18. postquam autem sederit in solio regni sui describet sibi deuteronomium legis huius in volumine accipiens exemplar a sacerdotibus leviticae tribus

19. et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitae suae ut discat timere Dominum Deum suum et custodire verba et caerimonias eius quae lege praecepta sunt

20. nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos neque declinet in partem dextram vel sinistram ut longo tempore regnet ipse et filii eius super Israhel

About Deuteronomium Chapter 17

Read Deuteronomium Chapter 17 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Deuteronomium in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Deuteronomium
Chapter: 17
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Deuteronomium. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Deuteronomium Chapter 17 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Deuteronomium Chapter 17?

Deuteronomium Chapter 17 is part of the Book of Deuteronomium in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Deuteronomium Chapter 17 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Deuteronomium

  1. Deuteronomium Chapter 1
  2. Deuteronomium Chapter 2
  3. Deuteronomium Chapter 4
  4. Deuteronomium Chapter 21
  5. Deuteronomium Chapter 27
  6. Deuteronomium Chapter 25
  7. Deuteronomium Chapter 23

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Psalmi Chapter 83
  2. Iosue Chapter 2
  3. Iudicum Chapter 12
  4. Paralipomenon I Chapter 9
  5. Isaiæ Chapter 21
  6. Paralipomenon II Chapter 15
  7. Osee Chapter 11

Related Chapters & Readings

  1. Numeri Chapter 12
  2. Ad Corinthios I Chapter 10
  3. Psalmi Chapter 124
  4. Psalmi Chapter 40
  5. Ioannem Chapter 12
  6. Psalmi Chapter 41
  7. Deuteronomium Chapter 15
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *