Deuteronomium Chapter 32

For English

Read Deuteronomium Chapter 32 Online

Read Deuteronomium Chapter 32 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Deuteronomium in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Deuteronomium and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Deuteronomium 32

Caput 32

1. audite caeli quae loquor audiat terra verba oris mei

2. concrescat in pluvia doctrina mea fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina

3. quia nomen Domini invocabo date magnificentiam Deo nostro

4. Dei perfecta sunt opera et omnes viae eius iudicia Deus fidelis et absque ulla iniquitate iustus et rectus

5. peccaverunt ei non filii eius in sordibus generatio prava atque perversa

6. haecine reddis Domino popule stulte et insipiens numquid non ipse est pater tuus qui possedit et fecit et creavit te

7. memento dierum antiquorum cogita generationes singulas interroga patrem tuum et adnuntiabit tibi maiores tuos et dicent tibi

8. quando dividebat Altissimus gentes quando separabat filios Adam constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israhel

9. pars autem Domini populus eius Iacob funiculus hereditatis eius

10. invenit eum in terra deserta in loco horroris et vastae solitudinis circumduxit eum et docuit et custodivit quasi pupillam oculi sui

11. sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et adsumpsit eum atque portavit in umeris suis

12. Dominus solus dux eius fuit et non erat cum eo deus alienus

13. constituit eum super excelsam terram ut comederet fructus agrorum ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo

14. butyrum de armento et lac de ovibus cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan et hircos cum medulla tritici et sanguinem uvae biberet meracissimum

15. incrassatus est dilectus et recalcitravit incrassatus inpinguatus dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Deo salutari suo

16. provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt

17. immolaverunt daemonibus et non Deo diis quos ignorabant novi recentesque venerunt quos non coluerunt patres eorum

18. Deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es Domini creatoris tui

19. vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est quia provocaverunt eum filii sui et filiae

20. et ait abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum generatio enim perversa est et infideles filii

21. ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus et inritaverunt in vanitatibus suis et ego provocabo eos in eo qui non est populus et in gente stulta inritabo illos

22. ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta conburet

23. congregabo super eos mala et sagittas meas conplebo in eis

24. consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium

25. foris vastabit eos gladius et intus pavor iuvenem simul ac virginem lactantem cum homine sene

26. dixi ubinam sunt cessare faciam ex hominibus memoriam eorum

27. sed propter iram inimicorum distuli ne forte superbirent hostes eorum et dicerent manus nostra excelsa et non Dominus fecit haec omnia

28. gens absque consilio est et sine prudentia

29. utinam saperent et intellegerent ac novissima providerent

30. quomodo persequatur unus mille et duo fugent decem milia nonne ideo quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit illos

31. non enim est Deus noster ut deus eorum et inimici nostri sunt iudices

32. de vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrae uva eorum uva fellis et botri amarissimi

33. fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile

34. nonne haec condita sunt apud me et signata in thesauris meis

35. mea est ultio et ego retribuam in tempore ut labatur pes eorum iuxta est dies perditionis et adesse festinant tempora

36. iudicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur videbit quod infirmata sit manus et clausi quoque defecerint residuique consumpti sint

37. et dicet ubi sunt dii eorum in quibus habebant fiduciam

38. de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum libaminum surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos protegant

39. videte quod ego sim solus et non sit alius deus praeter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere

40. levabo ad caelum manum meam et dicam vivo ego in aeternum

41. si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit iudicium manus mea reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me retribuam

42. inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit carnes de cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum capitis

43. laudate gentes populum eius quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes eorum et propitius erit terrae populi sui

44. venit ergo Moses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi ipse et Iosue filius Nun

45. conplevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israhel

46. et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quae ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa quae scripta sunt legis huius

47. quia non in cassum praecepta sunt vobis sed ut singuli in eis viverent quae facientes longo perseveretis tempore in terra ad quam Iordane transmisso ingredimini possidendam

48. locutusque est Dominus ad Mosen in eadem die dicens

49. ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram Chanaan quam ego tradam filiis Israhel obtinendam et morere in monte

50. quem conscendens iungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et adpositus populis suis

51. quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israhel ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis me inter filios Israhel

52. e contra videbis terram et non ingredieris in eam quam ego dabo filiis Israhel

About Deuteronomium Chapter 32

Read Deuteronomium Chapter 32 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Deuteronomium in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Deuteronomium
Chapter: 32
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Deuteronomium. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Deuteronomium Chapter 32 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Deuteronomium Chapter 32?

Deuteronomium Chapter 32 is part of the Book of Deuteronomium in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Deuteronomium Chapter 32 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Deuteronomium

  1. Deuteronomium Chapter 2
  2. Deuteronomium Chapter 1
  3. Deuteronomium Chapter 4
  4. Deuteronomium Chapter 27
  5. Deuteronomium Chapter 25
  6. Deuteronomium Chapter 16
  7. Deuteronomium Chapter 13

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Psalmi Chapter 8
  2. Jó Chapter 18
  3. Iosue Chapter 21
  4. Paralipomenon II Chapter 1
  5. Iudicum Chapter 15
  6. Proverbia Chapter 5
  7. Genesis Chapter 40

Related Chapters & Readings

  1. Zachariæ Chapter 2
  2. Sophonias Chapter 1
  3. Ad Corinthios I Chapter 8
  4. Regum I Chapter 21
  5. Actus Chapter 26
  6. Psalmi Chapter 25
  7. Eclesiastes Chapter 2
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *