Read Numeri Chapter 27 Online
Read Numeri Chapter 27 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Numeri in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Numeri and the Holy Bible online.
Choose a Chapter
Numeri 27
Caput 27
1. accesserunt autem filiae Salphaad filii Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse qui fuit filius Ioseph quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa
2. steteruntque coram Mosen et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi foederis atque dixerunt
3. pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quae concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostri
4. rettulitque Moses causam earum ad iudicium Domini
5. qui dixit ad eum
6. iustam rem postulant filiae Salphaad da eis possessionem inter cognatos patris sui et ei in hereditate succedant
7. ad filios autem Israhel loqueris haec
8. homo cum mortuus fuerit absque filio ad filiam eius transibit hereditas
9. si filiam non habuerit habebit successores fratres suos
10. quod si et fratres non fuerint dabitis hereditatem fratribus patris eius
11. sin autem nec patruos habuerit dabitur hereditas his qui ei proximi sunt eritque hoc filiis Israhel sanctum lege perpetua sicut praecepit Dominus Mosi
12. dixit quoque Dominus ad Mosen ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israhel
13. cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit frater tuus Aaron
14. quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas hae sunt aquae Contradictionis in Cades deserti Sin
15. cui respondit Moses
16. provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem qui sit super multitudinem hanc
17. et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel introducere ne sit populus Domini sicut oves absque pastore
18. dixitque Dominus ad eum tolle Iosue filium Nun virum in quo est spiritus et pone manum tuam super eum
19. qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine
20. et dabis ei praecepta cunctis videntibus et partem gloriae tuae ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israhel
21. pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israhel cum eo et cetera multitudo
22. fecit Moses ut praeceperat Dominus cumque tulisset Iosue statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi
23. et inpositis capiti eius manibus cuncta replicavit quae mandaverat Dominus
About Numeri Chapter 27
Read Numeri Chapter 27 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Numeri in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.
Book Information
Book: Numeri
Chapter: 27
Testament: Old Testament
How to Read this Chapter
Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Numeri. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.
More Resources
Continue Reading the Bible
Continue reading Numeri Chapter 27 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.
Frequently Asked Questions
What is Numeri Chapter 27?
Numeri Chapter 27 is part of the Book of Numeri in the Holy Bible.
Can I read this chapter online?
Yes. You can read the complete Numeri Chapter 27 online for free with easy chapter navigation.
More Chapters from Numeri
- Numeri Chapter 1
- Numeri Chapter 11
- Numeri Chapter 9
- Numeri Chapter 5
- Numeri Chapter 8
- Numeri Chapter 3
- Numeri Chapter 10
Explore More from Vetus Testamentum
- Levítivo Chapter 7
- Nehemiae Chapter 5
- Samuelis II Chapter 7
- Psalmi Chapter 50
- Paralipomenon I Chapter 13
- Paralipomenon II Chapter 9
- Jó Chapter 20