Samuelis I Chapter 3

For English

Read Samuelis I Chapter 3 Online

Read Samuelis I Chapter 3 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Samuelis I in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Samuelis I and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Samuelis I 3

Caput 3

1. puer autem Samuhel ministrabat Domino coram Heli et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis non erat visio manifesta

2. factum est ergo in die quadam Heli iacebat in loco suo et oculi eius caligaverant nec poterat videre

3. lucerna Dei antequam extingueretur Samuhel autem dormiebat in templo Domini ubi erat arca Dei

4. et vocavit Dominus Samuhel qui respondens ait ecce ego

5. et cucurrit ad Heli et dixit ecce ego vocasti enim me qui dixit non vocavi revertere dormi et abiit et dormivit

6. et adiecit Dominus vocare rursum Samuhel consurgensque Samuhel abiit ad Heli et dixit ecce ego quia vocasti me qui respondit non vocavi te fili mi revertere et dormi

7. porro Samuhel necdum sciebat Dominum neque revelatus fuerat ei sermo Domini

8. et adiecit Dominus et vocavit adhuc Samuhel tertio qui consurgens abiit ad Heli

9. et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si deinceps vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus tuus abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suo

10. et venit Dominus et stetit et vocavit sicut vocaverat secundo Samuhel Samuhel et ait Samuhel loquere quia audit servus tuus

11. et dixit Dominus ad Samuhel ecce ego facio verbum in Israhel quod quicumque audierit tinnient ambae aures eius

12. in die illo suscitabo adversum Heli omnia quae locutus sum super domum eius incipiam et conplebo

13. praedixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in aeternum propter iniquitatem eo quod noverat indigne agere filios suos et non corripuit eos

14. idcirco iuravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus eius victimis et muneribus usque in aeternum

15. dormivit autem Samuhel usque mane aperuitque ostia domus Domini et Samuhel timebat indicare visionem Heli

16. vocavit ergo Heli Samuhelem et dixit Samuhel fili mi qui respondens ait praesto sum

17. et interrogavit eum quis est sermo quem locutus est ad te oro te ne celaveris me haec faciat tibi Deus et haec addat si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quae dicta sunt tibi

18. indicavit itaque ei Samuhel universos sermones et non abscondit ab eo et ille respondit Dominus est quod bonum est in oculis suis faciat

19. crevit autem Samuhel et Dominus erat cum eo et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram

20. et cognovit universus Israhel a Dan usque Bersabee quod fidelis Samuhel propheta esset Domini

21. et addidit Dominus ut appareret in Silo quoniam revelatus fuerat Dominus Samuheli in Silo iuxta verbum Domini et evenit sermo Samuhelis universo Israheli

About Samuelis I Chapter 3

Read Samuelis I Chapter 3 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Samuelis I in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Samuelis I
Chapter: 3
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Samuelis I. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Samuelis I Chapter 3 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Samuelis I Chapter 3?

Samuelis I Chapter 3 is part of the Book of Samuelis I in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Samuelis I Chapter 3 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from samuelis-i

  1. Samuelis I Chapter 1
  2. Samuelis I Chapter 28
  3. Samuelis I Chapter 21
  4. Samuelis I Chapter 23
  5. Samuelis I Chapter 11
  6. Samuelis I Chapter 6
  7. Samuelis I Chapter 2

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Isaiæ Chapter 11
  2. Regum II Chapter 15
  3. Psalmi Chapter 46
  4. Isaiæ Chapter 37
  5. Isaiæ Chapter 19
  6. Levítivo Chapter 16
  7. Isaiæ Chapter 2

Related Chapters & Readings

  1. Apocalypsis Chapter 17
  2. Paralipomenon II Chapter 8
  3. Psalmi Chapter 145
  4. Levítivo Chapter 4
  5. Regum I Chapter 10
  6. Jeremiæ Chapter 37
  7. Apocalypsis Chapter 15
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *