Read Paralipomenon II Chapter 3 Online
Read Paralipomenon II Chapter 3 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Paralipomenon II in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Paralipomenon II and the Holy Bible online.
Choose a Chapter
Paralipomenon II 3
Caput 3
1. et coepit Salomon aedificare domum Domini in Hierusalem in monte Moria qui demonstratus fuerat David patri eius in loco quem paraverat David in area Ornan Iebusei
2. coepit autem aedificare mense secundo anno quarto regni sui
3. et haec sunt fundamenta quae iecit Salomon ut aedificaret domum Dei longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta latitudinis cubitos viginti
4. porticum vero ante frontem quae tendebatur in longum iuxta mensuram latitudinis domus cubitorum viginti porro altitudo centum viginti cubitorum erat et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo
5. domum quoque maiorem texit tabulis ligneis abiegnis et lamminas auri obrizi adfixit per totum scalpsitque in ea palmas et quasi catenulas se invicem conplectentes
6. stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore decore multo
7. porro aurum erat probatissimum de cuius lamminis texit domum et trabes eius et postes et parietes et ostia et celavit cherubin in parietibus
8. fecit quoque domum sancti sanctorum longitudinem iuxta latitudinem domus cubitorum viginti et latitudinem similiter viginti cubitorum et lamminis aureis texit eam quasi talentis sescentis
9. sed et clavos fecit aureos ita ut singuli clavi siclos quinquagenos adpenderent cenacula quoque texit auro
10. fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubin duo opere statuario et texit eos auro
11. alae cherubin viginti cubitis extendebantur ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus et altera quinque cubitos habens alam tangeret alterius cherub
12. similiter cherub alterius ala quinque habebat cubitos et tangebat parietem et ala eius altera quinque cubitorum alam cherub alterius contingebat
13. igitur alae utriusque cherubin expansae erant et extendebantur per cubitos viginti ipsi autem stabant erectis pedibus et facies eorum versae erant ad exteriorem domum
14. fecit quoque velum ex hyacintho purpura coccino et bysso et intexuit ei cherubin
15. ante fores etiam templi duas columnas quae triginta et quinque cubitos habebant altitudinis porro capita earum quinque cubitorum
16. necnon et quasi catenulas in oraculo et superposuit eas capitibus columnarum malagranata etiam centum quae catenulis interposuit
17. ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi unam a dextris et alteram a sinistris eam quae a dextris erat vocavit Iachin et quae ad levam Booz
About Paralipomenon II Chapter 3
Read Paralipomenon II Chapter 3 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Paralipomenon II in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.
Book Information
Book: Paralipomenon II
Chapter: 3
Testament: Old Testament
How to Read this Chapter
Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Paralipomenon II. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.
More Resources
Continue Reading the Bible
Continue reading Paralipomenon II Chapter 3 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.
Frequently Asked Questions
What is Paralipomenon II Chapter 3?
Paralipomenon II Chapter 3 is part of the Book of Paralipomenon II in the Holy Bible.
Can I read this chapter online?
Yes. You can read the complete Paralipomenon II Chapter 3 online for free with easy chapter navigation.
More Chapters from Paralipomenon ii
- Paralipomenon II Chapter 33
- Paralipomenon II Chapter 5
- Paralipomenon II Chapter 27
- Paralipomenon II Chapter 15
- Paralipomenon II Chapter 2
- Paralipomenon II Chapter 35
- Paralipomenon II Chapter 29
Explore More from Vetus Testamentum
- Regum II Chapter 16
- Levítivo Chapter 24
- Samuelis I Chapter 25
- Numeri Chapter 19
- Levítivo Chapter 16
- Ester Chapter 5
- Psalmi Chapter 52