Ezechielis Chapter 12

For English

Read Ezechielis Chapter 12 Online

Read Ezechielis Chapter 12 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ezechielis in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Ezechielis and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Ezechielis 12

Caput 12

1. et factus est sermo Domini ad me dicens

2. fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas qui oculos habent ad videndum et non vident et aures ad audiendum et non audiunt quia domus exasperans est

3. tu ergo fili hominis fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum si forte aspiciant quia domus exasperans est

4. et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum tu autem egredieris vespere coram eis sicut egreditur migrans

5. ante oculos eorum perfodi tibi parietem et egredieris per eum

6. in conspectu eorum in umeris portaberis in caligine effereris faciem tuam velabis et non videbis terram quia portentum dedi te domui Israhel

7. feci ergo sicut praeceperat mihi vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu in caligine egressus sum et in umeris portatus in conspectu eorum

8. et factus est sermo Domini ad me mane dicens

9. fili hominis numquid non dixerunt ad te domus Israhel domus exasperans quid tu facis

10. dic ad eos haec dicit Dominus Deus super ducem onus istud qui est in Hierusalem et super omnem domum Israhel quae est in medio eorum

11. dic ego portentum vestrum quomodo feci sic fiet illis in transmigrationem et captivitatem ibunt

12. et dux qui est in medio eorum in umeris portabitur in caligine egredietur parietem perfodient ut educant eum facies eius operietur ut non videat oculo terram

13. et extendam rete meum super illum et capietur in sagena mea et adducam eum in Babylonem in terram Chaldeorum et ipsam non videbit ibique morietur

14. et omnes qui circa eum sunt praesidium eius et agmina eius dispergam in omnem ventum et gladium evaginabo post eos

15. et scient quia ego Dominus quando dispersero illos in gentibus et disseminavero eos in terris

16. et relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et pestilentia ut narrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur et scient quia ego Dominus

17. et factus est sermo Domini ad me dicens

18. fili hominis panem tuum in conturbatione comede sed et aquam tuam in festinatione et maerore bibe

19. et dices ad populum terrae haec dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Hierusalem in terra Israhel panem suum in sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent ut desoletur terra a multitudine sua propter iniquitatem omnium qui habitant in ea

20. et civitates quae nunc habitantur desolatae erunt terraque deserta et scietis quia ego Dominus

21. et factus est sermo Domini ad me dicens

22. fili hominis quod est proverbium istud vobis in terra Israhel dicentium in longum differentur dies et peribit omnis visio

23. ideo dic ad eos haec dicit Dominus Deus quiescere faciam proverbium istud neque vulgo dicetur ultra in Israhel et loquere ad eos quod adpropinquaverint dies et sermo omnis visionis

24. non enim erit ultra omnis visio cassa neque divinatio ambigua in medio filiorum Israhel

25. quia ego Dominus loquar quodcumque locutus fuero verbum et fiet non prolongabitur amplius sed in diebus vestris domus exasperans loquar verbum et faciam illud dicit Dominus Deus

26. et factus est sermo Domini ad me dicens

27. fili hominis ecce domus Israhel dicentium visio quam hic videt in dies multos et in tempora longa iste prophetat

28. propterea dic ad eos haec dicit Dominus Deus non prolongabitur ultra omnis sermo meus verbum quod locutus fuero conplebitur dicit Dominus Deus

About Ezechielis Chapter 12

Read Ezechielis Chapter 12 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ezechielis in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Ezechielis
Chapter: 12
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Ezechielis. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Ezechielis Chapter 12 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Ezechielis Chapter 12?

Ezechielis Chapter 12 is part of the Book of Ezechielis in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Ezechielis Chapter 12 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Ezechielis

  1. Ezechielis Chapter 3
  2. Ezechielis Chapter 6
  3. Ezechielis Chapter 28
  4. Ezechielis Chapter 11
  5. Ezechielis Chapter 5
  6. Ezechielis Chapter 2
  7. Ezechielis Chapter 21

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Regum I Chapter 10
  2. Jó Chapter 9
  3. Psalmi Chapter 114
  4. Psalmi Chapter 136
  5. Psalmi Chapter 12
  6. Joel Chapter 3
  7. Osee Chapter 13

Related Chapters & Readings

  1. Levítivo Chapter 14
  2. Actus Chapter 18
  3. Proverbia Chapter 29
  4. Ezechielis Chapter 46
  5. Numeri Chapter 35
  6. Lucam Chapter 5
  7. Apocalypsis Chapter 2
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *