Danielis Chapter 8

For English

Read Danielis Chapter 8 Online

Read Danielis Chapter 8 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Danielis in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Danielis and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Danielis 8

Caput 8

1. anno tertio regni Balthasar regis visio apparuit mihi ego Danihel post id quod videram in principio

2. vidi in visione mea cum essem in Susis castro quod est in Aelam civitate vidi autem in visione esse me super portam Ulai

3. et levavi oculos meos et vidi et ecce aries unus stabat ante paludem habens cornua excelsa et unum excelsius altero atque succrescens postea

4. vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem et contra aquilonem et contra meridiem et omnes bestiae non poterant resistere ei neque liberari de manu eius fecitque secundum voluntatem suam et magnificatus est

5. et ego intellegebam ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terrae et non tangebat terram porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos

6. et venit usque ad arietem illum cornutum quem videram stantem ante portam et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suae

7. cumque adpropinquasset prope arietem efferatus est in eum et percussit arietem et comminuit duo cornua eius et non poterat aries resistere ei cumque eum misisset in terram conculcavit et nemo quibat liberare arietem de manu eius

8. hircus autem caprarum magnus factus est nimis cumque crevisset fractum est cornu magnum et orta sunt cornua quattuor subter illud per quattuor ventos caeli

9. de uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum et factum est grande contra meridiem et contra orientem et contra fortitudinem

10. et magnificatum est usque ad fortitudinem caeli et deiecit de fortitudine et de stellis et conculcavit eas

11. et usque ad principem fortitudinis magnificatus est et ab eo tulit iuge sacrificium et deiecit locum sanctificationis eius

12. robur autem datum est contra iuge sacrificium propter peccata et prosternetur veritas in terra et faciet et prosperabitur

13. et audivi unum de sanctis loquentem et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti usquequo visio et iuge sacrificium et peccatum desolationis quae facta est et sanctuarium et fortitudo conculcabitur

14. et dixit ei usque ad vesperam et mane duo milia trecenti et mundabitur sanctuarium

15. factum est autem cum viderem ego Danihel visionem et quaererem intellegentiam ecce stetit in conspectu meo quasi species viri

16. et audivi vocem viri inter Ulai et clamavit et ait Gabrihel fac intellegere istum visionem

17. et venit et stetit iuxta ubi ego stabam cumque venisset pavens corrui in faciem meam et ait ad me intellege fili hominis quoniam in tempore finis conplebitur visio

18. cumque loqueretur ad me conlapsus sum pronus in terram et tetigit me et statuit me in gradu meo

19. dixitque mihi ego ostendam tibi quae futura sint in novissimo maledictionis quoniam habet tempus finem suum

20. aries quem vidisti habere cornua rex Medorum est atque Persarum

21. porro hircus caprarum rex Graecorum est et cornu grande quod erat inter oculos eius ipse est rex primus

22. quod autem fracto illo surrexerunt quattuor pro eo quattuor reges de gente eius consurgent sed non in fortitudine eius

23. et post regnum eorum cum creverint iniquitates consurget rex inpudens facie et intellegens propositiones

24. et roborabitur fortitudo eius sed non in viribus suis et supra quam credi potest universa vastabit et prosperabitur et faciet et interficiet robustos et populum sanctorum

25. secundum voluntatem suam et dirigetur dolus in manu eius et cor suum magnificabit et in copia rerum omnium occidet plurimos et contra principem principum consurget et sine manu conteretur

26. et visio vespere et mane quae dicta est vera est tu ergo signa visionem quia post dies multos erit

27. et ego Danihel langui et aegrotavi per dies cumque surrexissem faciebam opera regis et stupebam ad visionem et non erat qui interpretaretur

About Danielis Chapter 8

Read Danielis Chapter 8 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Danielis in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Danielis
Chapter: 8
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Danielis. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Danielis Chapter 8 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Danielis Chapter 8?

Danielis Chapter 8 is part of the Book of Danielis in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Danielis Chapter 8 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from danielis

  1. Danielis Chapter 5
  2. Danielis Chapter 11
  3. Danielis Chapter 6
  4. Danielis Chapter 3
  5. Danielis Chapter 2
  6. Danielis Chapter 10
  7. Danielis Chapter 4

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Regum I Chapter 13
  2. Canticum Canticorum Chapter 2
  3. Jeremiæ Chapter 17
  4. Samuelis I Chapter 1
  5. Jeremiæ Chapter 48
  6. Genesis Chapter 26
  7. Deuteronomium Chapter 34

Related Chapters & Readings

  1. Isaiæ Chapter 48
  2. Genesis Chapter 13
  3. Psalmi Chapter 20
  4. Jó Chapter 27
  5. Ad Galatas Chapter 1
  6. Psalmi Chapter 12
  7. Ad Romanos Chapter 15
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *