Paralipomenon II Chapter 26

For English

Read Paralipomenon II Chapter 26 Online

Read Paralipomenon II Chapter 26 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Paralipomenon II in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Paralipomenon II and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Paralipomenon II 26

Caput 26

1. omnis autem populus Iuda filium eius Oziam annorum sedecim constituit regem pro patre suo Amasia

2. ipse aedificavit Ahilath et restituit eam dicioni Iudae postquam dormivit rex cum patribus suis

3. sedecim annorum erat Ozias cum regnare coepisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hiechelia de Hierusalem

4. fecitque quod erat rectum in oculis Domini iuxta omnia quae fecerat Amasias pater eius

5. et exquisivit Deum in diebus Zacchariae intellegentis et videntis Deum cumque requireret Dominum direxit eum in omnibus

6. denique egressus est et pugnavit contra Philisthim et destruxit murum Geth et murum Iabniae murumque Azoti aedificavit quoque oppida in Azoto et in Philisthim

7. et adiuvit eum Deus contra Philisthim et contra Arabas qui habitabant in Gurbaal et contra Ammanitas

8. pendebantque Ammanitae munera Oziae et divulgatum est nomen eius usque ad introitum Aegypti propter crebras victorias

9. aedificavitque Ozias turres in Hierusalem super portam Anguli et super portam Vallis et reliquas in eodem muri latere firmavitque eas

10. extruxit etiam turres in solitudine et fodit cisternas plurimas eo quod haberet multa pecora tam in campestribus quam in heremi vastitate vineas quoque habuit et vinitores in montibus et in Carmelo erat quippe homo agriculturae deditus

11. fuit autem exercitus bellatorum eius qui procedebant ad proelia sub manu Hiehihel scribae Maasiaeque doctoris et sub manu Ananiae qui erat de ducibus regis

12. omnisque numerus principum per familias virorum fortium duum milium sescentorum

13. et sub eis universus exercitus trecentorum et septem milium quingentorum qui erant apti ad bella et pro rege contra adversarios dimicabant

14. praeparavit quoque eis Ozias id est cuncto exercitui clypeos et hastas et galeas et loricas arcusque et fundas ad iaciendos lapides

15. et fecit in Hierusalem diversi generis machinas quas in turribus conlocavit et in angulis murorum ut mitterent sagittas et saxa grandia egressumque est nomen eius procul eo quod auxiliaretur ei Dominus et corroborasset illum

16. sed cum roboratus esset elevatum est cor eius in interitum suum et neglexit Dominum Deum suum ingressusque templum Domini adolere voluit incensum super altare thymiamatis

17. statimque ingressus post eum Azarias sacerdos et cum eo sacerdotes Domini octoginta viri fortissimi

18. restiterunt regi atque dixerunt non est tui officii Ozia ut adoleas incensum Domino sed sacerdotum hoc est filiorum Aaron qui consecrati sunt ad huiuscemodi ministerium egredere de sanctuario ne contempseris quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo

19. iratusque est Ozias et tenens in manu turibulum ut adoleret incensum minabatur sacerdotibus statimque orta est lepra in fronte eius coram sacerdotibus in domo Domini super altare thymiamatis

20. cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes viderunt lepram in fronte eius et festinato expulerunt eum sed et ipse perterritus adceleravit egredi eo quod sensisset ilico plagam Domini

21. fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suae et habitavit in domo separata plenus lepra ob quam et eiectus fuerat de domo Domini porro Ioatham filius eius rexit domum regis et iudicabat populum terrae

22. reliqua autem sermonum Oziae priorum et novissimorum scripsit Esaias filius Amos propheta

23. dormivitque Ozias cum patribus suis et sepelierunt eum in agro regalium sepulchrorum eo quod esset leprosus regnavitque Ioatham filius eius pro eo

About Paralipomenon II Chapter 26

Read Paralipomenon II Chapter 26 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Paralipomenon II in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Paralipomenon II
Chapter: 26
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Paralipomenon II. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Paralipomenon II Chapter 26 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Paralipomenon II Chapter 26?

Paralipomenon II Chapter 26 is part of the Book of Paralipomenon II in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Paralipomenon II Chapter 26 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Paralipomenon ii

  1. Paralipomenon II Chapter 20
  2. Paralipomenon II Chapter 33
  3. Paralipomenon II Chapter 19
  4. Paralipomenon II Chapter 18
  5. Paralipomenon II Chapter 10
  6. Paralipomenon II Chapter 2
  7. Paralipomenon II Chapter 1

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Osee Chapter 5
  2. Isaiæ Chapter 31
  3. Iudicum Chapter 12
  4. Psalmi Chapter 134
  5. Exodus Chapter 14
  6. Samuelis I Chapter 30
  7. Paralipomenon II Chapter 3

Related Chapters & Readings

  1. Psalmi Chapter 73
  2. Psalmi Chapter 84
  3. Ezechielis Chapter 24
  4. Ezechielis Chapter 3
  5. Matthæum Chapter 25
  6. Paralipomenon I Chapter 20
  7. Nahum Chapter 3
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *