Paralipomenon II Chapter 36

For English

Read Paralipomenon II Chapter 36 Online

Read Paralipomenon II Chapter 36 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Paralipomenon II in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Paralipomenon II and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Paralipomenon II 36

Caput 36

1. tulit ergo populus terrae Ioachaz filium Iosiae et constituit regem pro patre suo in Hierusalem

2. viginti trium annorum erat Ioachaz cum regnare coepisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem

3. amovit autem eum rex Aegypti cum venisset Hierusalem et condemnavit terram centum talentis argenti et talento auri

4. constituitque regem pro eo Eliacim fratrem eius super Iudam et Hierusalem et vertit nomen eius Ioacim ipsum vero Ioachaz tulit secum et adduxit in Aegyptum

5. viginti quinque annorum erat Ioacim cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem fecitque malum coram Domino Deo suo

6. contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldeorum et vinctum catenis duxit in Babylonem

7. ad quam et vasa Domini transtulit et posuit ea in templo suo

8. reliqua autem verborum Ioacim et abominationum eius quas operatus est et quae inventa sunt in eo continentur in libro regum Israhel et Iuda regnavitque Ioachin filius eius pro eo

9. octo annorum erat Ioachin cum regnare coepisset et tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Hierusalem fecitque malum in conspectu Domini

10. cumque anni circulus volveretur misit Nabuchodonosor rex qui et adduxerunt eum in Babylonem asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini regem vero constituit Sedeciam fratrem eius super Iudam et Hierusalem

11. viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem

12. fecitque malum in oculis Domini Dei sui nec erubuit faciem Hieremiae prophetae loquentis ad se ex ore Domini

13. a rege quoque Nabuchodonosor recessit qui adiuraverat eum per Deum et induravit cervicem suam et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israhel

14. sed et universi principes sacerdotum et populus praevaricati sunt inique iuxta universas abominationes gentium et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Hierusalem

15. mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens et cotidie commonens eo quod parceret populo et habitaculo suo

16. at illi subsannabant nuntios Dei et parvipendebant sermones eius inludebantque prophetis donec ascenderet furor Domini in populum eius et esset nulla curatio

17. adduxit enim super eos regem Chaldeorum et interfecit iuvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui non est misertus adulescentis et virginis et senis nec decrepiti quidem sed omnes tradidit manibus eius

18. universaque vasa domus Domini tam maiora quam minora et thesauros templi et regis et principum transtulit in Babylonem

19. incenderunt hostes domum Dei destruxerunt murum Hierusalem universas turres conbuserunt et quicquid pretiosum fuerat demoliti sunt

20. si quis evaserat gladium ductus in Babylonem servivit regi et filiis eius donec imperaret rex Persarum

21. et conpleretur sermo Domini ex ore Hieremiae et celebraret terra sabbata sua cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum conplerentur septuaginta anni

22. anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Hieremiae suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum qui iussit praedicari in universo regno suo etiam per scripturam dicens

23. haec dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Hierusalem quae est in Iudaea quis ex vobis est in omni populo eius sit Dominus Deus suus cum eo et ascendat

About Paralipomenon II Chapter 36

Read Paralipomenon II Chapter 36 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Paralipomenon II in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Paralipomenon II
Chapter: 36
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Paralipomenon II. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Paralipomenon II Chapter 36 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Paralipomenon II Chapter 36?

Paralipomenon II Chapter 36 is part of the Book of Paralipomenon II in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Paralipomenon II Chapter 36 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Paralipomenon ii

  1. Paralipomenon II Chapter 33
  2. Paralipomenon II Chapter 5
  3. Paralipomenon II Chapter 27
  4. Paralipomenon II Chapter 35
  5. Paralipomenon II Chapter 29
  6. Paralipomenon II Chapter 25
  7. Paralipomenon II Chapter 18

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Deuteronomium Chapter 19
  2. Levítivo Chapter 25
  3. Isaiæ Chapter 29
  4. Proverbia Chapter 4
  5. Regum II Chapter 22
  6. Paralipomenon II Chapter 28
  7. Deuteronomium Chapter 6

Related Chapters & Readings

  1. Numeri Chapter 26
  2. Exodus Chapter 26
  3. Jó Chapter 1
  4. Lucam Chapter 18
  5. Psalmi Chapter 54
  6. Deuteronomium Chapter 20
  7. Isaiæ Chapter 44
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *