Paralipomenon II Chapter 15

For English

Read Paralipomenon II Chapter 15 Online

Read Paralipomenon II Chapter 15 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Paralipomenon II in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Paralipomenon II and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Paralipomenon II 15

Caput 15

1. Azarias autem filius Oded facto in se spiritu Dei

2. egressus est in occursum Asa et dixit ei audite me Asa et omnis Iuda et Beniamin Dominus vobiscum quia fuistis cum eo si quaesieritis eum invenietis si autem dereliqueritis derelinquet vos

3. transibunt autem multi dies in Israhel absque Deo vero et absque sacerdote doctore et absque lege

4. cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israhel et quaesierint eum repperient

5. in tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum

6. pugnabit enim gens contra gentem et civitas contra civitatem quia Dominus conturbabit eos in omni angustia

7. vos ergo confortamini et non dissolvantur manus vestrae erit enim merces operi vestro

8. quod cum audisset Asa verba scilicet et prophetiam Oded prophetae confortatus est et abstulit idola de omni terra Iuda et Beniamin et ex urbibus quas ceperat montis Ephraim et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini

9. congregavitque universum Iuda et Beniamin et advenas cum eis de Ephraim et de Manasse et de Symeon plures enim ad eum confugerant ex Israhel videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo

10. cumque venissent Hierusalem mense tertio anno quintodecimo regni Asa

11. immolaverunt Domino in die illa de manubiis et praeda quam adduxerant boves septingentos et arietes septem milia

12. et intravit ex more ad corroborandum foedus ut quaererent Dominum Deum patrum suorum in toto corde et in tota anima sua

13. si quis autem inquit non quaesierit Dominum Deum Israhel moriatur a minimo usque ad maximum a viro usque ad mulierem

14. iuraveruntque Domino voce magna in iubilo et in clangore tubae et in sonitu bucinarum

15. omnes qui erant in Iuda cum execratione in omni enim corde suo iuraverunt et in tota voluntate quaesierunt eum et invenerunt praestititque eis Dominus requiem per circuitum

16. sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi quod omne contrivit et in frusta comminuens conbusit in torrente Cedron

17. excelsa autem derelicta sunt in Israhel attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus eius

18. ea quae voverat pater suus et ipse intulit in domum Domini argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem

19. bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum regni Asa

About Paralipomenon II Chapter 15

Read Paralipomenon II Chapter 15 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Paralipomenon II in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Paralipomenon II
Chapter: 15
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Paralipomenon II. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Paralipomenon II Chapter 15 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Paralipomenon II Chapter 15?

Paralipomenon II Chapter 15 is part of the Book of Paralipomenon II in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Paralipomenon II Chapter 15 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Paralipomenon ii

  1. Paralipomenon II Chapter 33
  2. Paralipomenon II Chapter 20
  3. Paralipomenon II Chapter 19
  4. Paralipomenon II Chapter 18
  5. Paralipomenon II Chapter 10
  6. Paralipomenon II Chapter 8
  7. Paralipomenon II Chapter 5

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Paralipomenon I Chapter 23
  2. Proverbia Chapter 16
  3. Ezechielis Chapter 42
  4. Psalmi Chapter 62
  5. Jonæ Chapter 4
  6. Samuelis I Chapter 31
  7. Psalmi Chapter 119

Related Chapters & Readings

  1. Zachariæ Chapter 6
  2. Regum I Chapter 7
  3. Isaiæ Chapter 22
  4. Ad Thessalonicenses II Chapter 2
  5. Psalmi Chapter 24
  6. Samuelis I Chapter 5
  7. Jeremiæ Chapter 5
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *