Ester Chapter 5

For English

Read Ester Chapter 5 Online

Read Ester Chapter 5 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ester in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Ester and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Ester 5

Caput 5

1. die autem tertio induta est Hester regalibus vestimentis et stetit in atrio domus regiae quod erat interius contra basilicam regis at ille sedebat super solium in consistorio palatii contra ostium domus

2. cumque vidisset Hester reginam stantem placuit oculis eius et extendit contra eam virgam auream quam tenebat manu quae accedens osculata est summitatem virgae eius

3. dixitque ad eam rex quid vis Hester regina quae est petitio tua etiam si dimidiam regni partem petieris dabitur tibi

4. at illa respondit si regi placet obsecro ut venias ad me hodie et Aman tecum ad convivium quod paravi

5. statimque rex vocate inquit cito Aman ut Hester oboediat voluntati venerunt itaque rex et Aman ad convivium quod eis regina paraverat

6. dixitque ei rex postquam vinum biberat abundanter quid petis ut detur tibi et pro qua re postulas etiam si dimidiam partem regni mei petieris inpetrabis

7. cui respondit Hester petitio mea et preces istae sunt

8. si inveni gratiam in conspectu regis et si regi placet ut det mihi quod postulo et meam impleat petitionem veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis et cras regi aperiam voluntatem meam

9. egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer cumque vidisset Mardocheum sedentem ante fores palatii et non solum non adsurrexisse sibi sed nec motum quidem de loco sessionis suae indignatus est valde

10. et dissimulata ira reversus in domum suam convocavit ad se amicos et Zares uxorem suam

11. et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset

12. et post haec ait regina quoque Hester nullum alium vocavit cum rege ad convivium praeter me apud quam etiam cras cum rege pransurus sum

13. et cum haec omnia habeam nihil me habere puto quamdiu videro Mardocheum Iudaeum sedentem ante fores regias

14. responderuntque ei Zares uxor eius et ceteri amici iube parari excelsam trabem habentem altitudinem quinquaginta cubitos et dic mane regi ut adpendatur super eam Mardocheus et sic ibis cum rege laetus ad convivium placuit ei consilium et iussit excelsam parari crucem

About Ester Chapter 5

Read Ester Chapter 5 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ester in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Ester
Chapter: 5
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Ester. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Ester Chapter 5 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Ester Chapter 5?

Ester Chapter 5 is part of the Book of Ester in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Ester Chapter 5 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Ester

  1. Ester Chapter 1
  2. Ester Chapter 5
  3. Ester Chapter 2
  4. Ester Chapter 7
  5. Ester Chapter 4
  6. Ester Chapter 8
  7. Ester Chapter 3

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Levítivo Chapter 1
  2. Psalmi Chapter 25
  3. Jó Chapter 31
  4. Jeremiæ Chapter 34
  5. Isaiæ Chapter 30
  6. Ester Chapter 1
  7. Ezechielis Chapter 9

Related Chapters & Readings

  1. Ad Corinthios I Chapter 15
  2. Numeri Chapter 20
  3. Isaiæ Chapter 27
  4. Jó Chapter 19
  5. Ezechielis Chapter 45
  6. Ad Colossenses Chapter 2
  7. Judæ Chapter 1
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *