Read Paralipomenon II Chapter 4 Online
Read Paralipomenon II Chapter 4 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Paralipomenon II in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Paralipomenon II and the Holy Bible online.
Choose a Chapter
Paralipomenon II 4
Caput 4
1. fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis et viginti cubitorum latitudinis et decem cubitorum altitudinis
2. mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium rotundum per circuitum quinque cubitos habebat altitudinis et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius
3. similitudo quoque boum erat subter illud et decem cubitis quaedam extrinsecus celaturae quasi duobus versibus alvum maris circuibant boves autem erant fusiles
4. et ipsum mare super duodecim boves inpositum erat quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem porro tres alii meridiem et tres qui reliqui erant orientem mare habentes superpositum posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari
5. porro vastitas eius habebat mensuram palmi et labium illius erat quasi labium calicis vel repandi lilii capiebatque mensurae tria milia metretas
6. fecit quoque concas decem et posuit quinque a dextris et quinque a sinistris ut lavarent in eis omnia quae in holocaustum oblaturi erant porro in mari sacerdotes lavabantur
7. fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua iussa erant fieri et posuit ea in templo quinque a dextris et quinque a sinistris
8. necnon et mensas decem posuitque eas in templo quinque a dextris et quinque a sinistris fialas quoque aureas centum
9. fecit etiam atrium sacerdotum et basilicam grandem et ostia in basilica quae texit aere
10. porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem
11. fecit autem Hiram lebetas quoque et creagras et fialas et conplevit omne opus regis in domo Dei
12. hoc est columnas duas et epistylia et capita et quasi quaedam retiacula quae capita tegerent super epistylia
13. malagranata quoque quadringenta et retiacula duo ita ut bini ordines malagranatorum singulis retiaculis iungerentur quae protegerent epistylia et capita columnarum
14. bases etiam fecit et concas quas superposuit basibus
15. mare unum bovesque duodecim sub mari
16. et lebetas et creagras et fialas omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater eius in domo Domini ex aere mundissimo
17. in regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Socchoth et Saredatha
18. erat autem multitudo vasorum innumerabilis ita ut ignoraretur pondus aeris
19. fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et mensas et super eas panes propositionis
20. candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum iuxta ritum ex auro purissimo
21. et florentia quaedam et lucernas et forcipes aureos omnia de auro mundissimo facta sunt
22. thymiamateria quoque et turibula et fialas et mortariola ex auro purissimo et ostia celavit templi interioris id est in sancto sanctorum et ostia templi forinsecus aurea sicque conpletum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini
About Paralipomenon II Chapter 4
Read Paralipomenon II Chapter 4 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Paralipomenon II in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.
Book Information
Book: Paralipomenon II
Chapter: 4
Testament: Old Testament
How to Read this Chapter
Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Paralipomenon II. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.
More Resources
Continue Reading the Bible
Continue reading Paralipomenon II Chapter 4 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.
Frequently Asked Questions
What is Paralipomenon II Chapter 4?
Paralipomenon II Chapter 4 is part of the Book of Paralipomenon II in the Holy Bible.
Can I read this chapter online?
Yes. You can read the complete Paralipomenon II Chapter 4 online for free with easy chapter navigation.
More Chapters from Paralipomenon ii
- Paralipomenon II Chapter 33
- Paralipomenon II Chapter 5
- Paralipomenon II Chapter 27
- Paralipomenon II Chapter 35
- Paralipomenon II Chapter 29
- Paralipomenon II Chapter 25
- Paralipomenon II Chapter 18
Explore More from Vetus Testamentum
- Proverbia Chapter 4
- Iudicum Chapter 17
- Psalmi Chapter 6
- Isaiæ Chapter 19
- Ezechielis Chapter 10
- Psalmi Chapter 22
- Regum II Chapter 20