Malachiæ Chapter 3

For English

Read Malachiæ Chapter 3 Online

Read Malachiæ Chapter 3 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Malachiæ in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Malachiæ and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Malachiæ 3

Caput 3

1. ecce ego mittam angelum meum et praeparabit viam ante faciem meam et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis et angelus testamenti quem vos vultis ecce venit dicit Dominus exercituum

2. et quis poterit cogitare diem adventus eius et quis stabit ad videndum eum ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum

3. et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia

4. et placebit Domino sacrificium Iuda et Hierusalem sicut dies saeculi et sicut anni antiqui

5. et accedam ad vos in iudicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit Dominus exercituum

6. ego enim Dominus et non mutor et vos filii Iacob non estis consumpti

7. a diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis revertimini ad me et revertar ad vos dicit Dominus exercituum et dixistis in quo revertemur

8. si adfiget homo Deum quia vos configitis me et dixistis in quo confiximus te in decimis et in primitivis

9. et in penuria vos maledicti estis et me vos configitis gens tota

10. inferte omnem decimam in horreum et sit cibus in domo mea et probate me super hoc dicit Dominus si non aperuero vobis cataractas caeli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam

11. et increpabo pro vobis devorantem et non corrumpet fructum terrae vestrae nec erit sterilis vinea in agro dicit Dominus exercituum

12. et beatos vos dicent omnes gentes eritis enim vos terra desiderabilis dicit Dominus exercituum

13. invaluerunt super me verba vestra dicit Dominus

14. et dixistis quid locuti sumus contra te dixistis vanus est qui servit Deo et quod emolumentum quia custodivimus praecepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum

15. ergo nunc beatos dicimus arrogantes siquidem aedificati sunt facientes impietatem et temptaverunt Deum et salvi facti sunt

16. tunc locuti sunt timentes Deum unusquisque cum proximo suo et adtendit Dominus et audivit et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius

17. et erunt mihi ait Dominus exercituum in die qua ego facio in peculium et parcam eis sicut parcit vir filio suo servienti sibi

18. et convertemini et videbitis quid sit inter iustum et impium et inter servientem Deo et non servientem ei

About Malachiæ Chapter 3

Read Malachiæ Chapter 3 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Malachiæ in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Malachiæ
Chapter: 3
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Malachiæ. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Malachiæ Chapter 3 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Malachiæ Chapter 3?

Malachiæ Chapter 3 is part of the Book of Malachiæ in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Malachiæ Chapter 3 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Malachiæ

  1. Malachiæ Chapter 1
  2. Malachiæ Chapter 4
  3. Malachiæ Chapter 2

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Habacuc Chapter 1
  2. Isaiæ Chapter 2
  3. Samuelis I Chapter 9
  4. Genesis Chapter 12
  5. Numeri Chapter 22
  6. Samuelis II Chapter 3
  7. Iosue Chapter 5

Related Chapters & Readings

  1. Exodus Chapter 25
  2. Ad Hebræos Chapter 5
  3. Exodus Chapter 30
  4. Exodus Chapter 40
  5. Nehemiae Chapter 9
  6. Jeremiæ Chapter 8
  7. Jeremiæ Chapter 15
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *