Read Esdrae Chapter 3 Online
Read Esdrae Chapter 3 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Esdrae in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Esdrae and the Holy Bible online.
Choose a Chapter
Esdrae 3
Caput 3
1. iamque venerat mensis septimus et erant filii Israhel in civitatibus suis congregatus est ergo populus quasi vir unus in Hierusalem
2. et surrexit Iosue filius Iosedech et fratres eius sacerdotes et Zorobabel filius Salathihel et fratres eius et aedificaverunt altare Dei Israhel ut offerrent in eo holocaustomata sicut scriptum est in lege Mosi viri Dei
3. conlocaverunt autem altare super bases suas deterrentibus eos per circuitum populis terrarum et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere
4. feceruntque sollemnitatem tabernaculorum sicut scriptum est et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum praeceptum opus diei in die suo
5. et post haec holocaustum iuge tam in kalendis quam in universis sollemnitatibus Domini quae erant consecratae et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Deo
6. a primo die mensis septimi coeperunt offerre holocaustum Domino porro templum Dei fundatum necdum erat
7. dederunt autem pecunias latomis et cementariis cibum quoque et potum et oleum Sidoniis Tyriisque ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Ioppes iuxta quod praeceperat Cyrus rex Persarum eis
8. anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Hierusalem mense secundo coeperunt Zorobabel filius Salathihel et Iosue filius Iosedech et reliqui de fratribus eorum sacerdotes et Levitae et omnes qui venerant de captivitate in Hierusalem et constituerunt Levitas a viginti annis et supra ut urguerent opus Domini
9. stetitque Iosue filii eius et fratres eius Cedmihel et filii eius et filii Iuda quasi unus ut instarent super eos qui faciebant opus in templo Dei filii Enadad filii eorum et fratres eorum Levitae
10. fundato igitur a cementariis templo Domini steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis et Levitae filii Asaph in cymbalis ut laudarent Deum per manus David regis Israhel
11. et concinebant in hymnis et confessione Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius super Israhel omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum eo quod fundatum esset templum Domini
12. plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis et principes patrum seniores qui viderant templum prius cum fundatum esset et hoc templum in oculis eorum flebant voce magna et multi vociferantes in laetitia elevabant vocem
13. nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris laetantium et vocem fletus populi commixtim enim populus vociferabatur clamore magno et vox audiebatur procul
About Esdrae Chapter 3
Read Esdrae Chapter 3 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Esdrae in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.
Book Information
Book: Esdrae
Chapter: 3
Testament: Old Testament
How to Read this Chapter
Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Esdrae. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.
More Resources
Continue Reading the Bible
Continue reading Esdrae Chapter 3 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.
Frequently Asked Questions
What is Esdrae Chapter 3?
Esdrae Chapter 3 is part of the Book of Esdrae in the Holy Bible.
Can I read this chapter online?
Yes. You can read the complete Esdrae Chapter 3 online for free with easy chapter navigation.
More Chapters from esdrae
- Esdrae Chapter 1
- Esdrae Chapter 2
- Esdrae Chapter 5
- Esdrae Chapter 9
- Esdrae Chapter 8
- Esdrae Chapter 6
- Esdrae Chapter 10
Explore More from Vetus Testamentum
- Nehemiae Chapter 4
- Eclesiastes Chapter 5
- Ezechielis Chapter 30
- Psalmi Chapter 100
- Levítivo Chapter 6
- Regum II Chapter 1
- Exodus Chapter 20