Iudicum Chapter 15

For English

Read Iudicum Chapter 15 Online

Read Iudicum Chapter 15 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Iudicum in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Iudicum and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Iudicum 15

Caput 15

1. post aliquantum autem temporis cum dies triticeae messis instarent venit Samson invisere volens uxorem suam et adtulit ei hedum de capris cumque cubiculum eius solito vellet intrare prohibuit eum pater illius dicens

2. putavi quod odisses eam et ideo tradidi illam amico tuo sed habet sororem quae iunior et pulchrior illa est sit tibi pro ea uxor

3. cui respondit Samson ab hac die non erit culpa in me contra Philistheos faciam enim vobis mala

4. perrexitque et cepit trecentas vulpes caudasque earum iunxit ad caudas et faces ligavit in medio

5. quas igne succendens dimisit ut huc illucque discurrerent quae statim perrexerunt in segetes Philisthinorum quibus succensis et conportatae iam fruges et adhuc stantes in stipula concrematae sunt in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret

6. dixeruntque Philisthim quis fecit hanc rem quibus dictum est Samson gener Thamnathei quia tulit uxorem eius et alteri tradidit haec operatus est ascenderuntque Philisthim et conbuserunt tam mulierem quam patrem eius

7. quibus ait Samson licet haec feceritis tamen adhuc ex vobis expetam ultionem et tunc quiescam

8. percussitque eos ingenti plaga ita ut stupentes suram femori inponerent et descendens habitavit in spelunca petrae Aetham

9. igitur ascendentes Philisthim in terra Iuda castrametati sunt et in loco qui postea vocatus est Lehi id est Maxilla eorum est fusus exercitus

10. dixeruntque ad eos de tribu Iuda cur ascendistis adversum nos qui responderunt ut ligemus Samson venimus et reddamus ei quae in nos operatus est

11. descenderunt ergo tria milia virorum de Iuda ad specum silicis Aetham dixeruntque ad Samson nescis quod Philisthim imperent nobis quare hoc facere voluisti quibus ille ait sicut fecerunt mihi feci eis

12. ligare inquiunt te venimus et tradere in manus Philisthinorum iurate respondit mihi quod non me occidatis

13. dixerunt non te occidimus sed vinctum tradimus ligaveruntque eum duobus novis funibus et tulerunt de petra Aetham

14. qui cum venisset ad locum Maxillae et Philisthim vociferantes occurrissent ei inruit spiritus Domini in eum et sicut solent ad odorem ignis lina consumi ita vincula quibus ligatus erat dissipata sunt et soluta

15. inventamque maxillam id est mandibulam asini quae iacebat arripiens interfecit in ea mille viros

16. et ait in maxilla asini in mandibula pulli asinarum delevi eos et percussi mille viros

17. cumque haec canens verba conplesset proiecit mandibulam de manu et vocavit nomen loci illius Ramathlehi quod interpretatur elevatio Maxillae

18. sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam et en siti morior incidamque in manus incircumcisorum

19. aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini et egressae sunt ex eo aquae quibus haustis refocilavit spiritum et vires recepit idcirco appellatum est nomen loci illius Fons invocantis de maxilla usque in praesentem diem

20. iudicavitque Israhel in diebus Philisthim viginti annis

About Iudicum Chapter 15

Read Iudicum Chapter 15 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Iudicum in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Iudicum
Chapter: 15
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Iudicum. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Iudicum Chapter 15 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Iudicum Chapter 15?

Iudicum Chapter 15 is part of the Book of Iudicum in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Iudicum Chapter 15 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from iudicum

  1. Iudicum Chapter 7
  2. Iudicum Chapter 16
  3. Iudicum Chapter 12
  4. Iudicum Chapter 5
  5. Iudicum Chapter 21
  6. Iudicum Chapter 17
  7. Iudicum Chapter 11

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Proverbia Chapter 29
  2. Iudicum Chapter 11
  3. Psalmi Chapter 100
  4. Psalmi Chapter 141
  5. Psalmi Chapter 54
  6. Numeri Chapter 11
  7. Ezechielis Chapter 26

Related Chapters & Readings

  1. Esdrae Chapter 10
  2. Regum II Chapter 16
  3. Abdiæ Chapter 1
  4. Proverbia Chapter 11
  5. Numeri Chapter 31
  6. Psalmi Chapter 134
  7. Marcum Chapter 3
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *