Isaiæ Chapter 8

For English

Read Isaiæ Chapter 8 Online

Read Isaiæ Chapter 8 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Isaiæ in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Isaiæ and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Isaiæ 8

Caput 8

1. et dixit Dominus ad me sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis Velociter spolia detrahe Cito praedare

2. et adhibui mihi testes fideles Uriam sacerdotem et Zacchariam filium Barachiae

3. et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium et dixit Dominus ad me voca nomen eius Adcelera spolia detrahere Festina praedari

4. quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum

5. et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens

6. pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae quae vadunt cum silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliae

7. propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas regem Assyriorum et omnem gloriam eius et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius

8. et ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum veniet et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae o Emmanuhel

9. congregamini populi et vincimini et audite universae procul terrae confortamini et vincimini accingite vos et vincimini

10. inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus

11. haec enim ait Dominus ad me sicut in forti manu erudivit me ne irem in via populi huius dicens

12. non dicatis coniuratio omnia enim quae loquitur populus iste coniuratio est et timorem eius ne timeatis neque paveatis

13. Dominum exercituum ipsum sanctificate ipse pavor vester et ipse terror vester

14. et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israhel in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem

15. et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et inretientur et capientur

16. liga testimonium signa legem in discipulis meis

17. et expectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Iacob et praestolabor eum

18. ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion

19. et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis

20. ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux

21. et transibit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum

22. et ad terram intuebitur et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua

About Isaiæ Chapter 8

Read Isaiæ Chapter 8 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Isaiæ in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Isaiæ
Chapter: 8
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Isaiæ. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Isaiæ Chapter 8 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Isaiæ Chapter 8?

Isaiæ Chapter 8 is part of the Book of Isaiæ in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Isaiæ Chapter 8 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Isaiæ

  1. Isaiæ Chapter 42
  2. Isaiæ Chapter 48
  3. Isaiæ Chapter 21
  4. Isaiæ Chapter 1
  5. Isaiæ Chapter 37
  6. Isaiæ Chapter 65
  7. Isaiæ Chapter 64

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Numeri Chapter 18
  2. Osee Chapter 5
  3. Iudicum Chapter 19
  4. Paralipomenon II Chapter 21
  5. Osee Chapter 3
  6. Ezechielis Chapter 29
  7. Deuteronomium Chapter 20

Related Chapters & Readings

  1. Matthæum Chapter 25
  2. Zachariæ Chapter 13
  3. Jeremiæ Chapter 32
  4. Jeremiæ Chapter 19
  5. Samuelis I Chapter 5
  6. Psalmi Chapter 36
  7. Psalmi Chapter 131
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *