Numeri Chapter 10

For English

Read Numeri Chapter 10 Online

Read Numeri Chapter 10 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Numeri in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Numeri and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Numeri 10

Caput 10

1. locutus est Dominus ad Mosen dicens

2. fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra

3. cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi

4. si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel

5. sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam

6. in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione

7. quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt

8. filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris

9. si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum

10. si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester

11. anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo foederis

12. profectique sunt filii Israhel per turmas suas de deserto Sinai et recubuit nubes in solitudine Pharan

13. moveruntque castra primi iuxta imperium Domini in manu Mosi

14. filii Iuda per turmas suas quorum princeps erat Naasson filius Aminadab

15. in tribu filiorum Isachar fuit princeps Nathanahel filius Suar

16. in tribu Zabulon erat princeps Heliab filius Helon

17. depositumque est tabernaculum quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari

18. profectique sunt et filii Ruben per turmas et ordinem suum quorum princeps erat Helisur filius Sedeur

19. in tribu autem filiorum Symeon princeps fuit Salamihel filius Surisaddai

20. porro in tribu Gad erat princeps Heliasaph filius Duhel

21. profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum

22. moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas in quorum exercitu princeps erat Helisama filius Ammiud

23. in tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamalihel filius Phadassur

24. et in tribu Beniamin dux Abidan filius Gedeonis

25. novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai

26. in tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagaihel filius Ochran

27. et in tribu filiorum Nepthalim princeps Achira filius Henan

28. haec sunt castra et profectiones filiorum Israhel per turmas suas quando egrediebantur

29. dixitque Moses Hobab filio Rahuhel Madianiti cognato suo proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis veni nobiscum ut benefaciamus tibi quia Dominus bona promisit Israheli

30. cui ille respondit non vadam tecum sed revertar in terram meam in qua natus sum

31. et ille noli inquit nos relinquere tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus et eris ductor noster

32. cumque nobiscum veneris quicquid optimum fuerit ex opibus quas nobis traditurus est Dominus dabimus tibi

33. profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum

34. nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent

35. cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua

36. cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israhel

About Numeri Chapter 10

Read Numeri Chapter 10 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Numeri in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Numeri
Chapter: 10
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Numeri. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Numeri Chapter 10 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Numeri Chapter 10?

Numeri Chapter 10 is part of the Book of Numeri in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Numeri Chapter 10 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Numeri

  1. Numeri Chapter 1
  2. Numeri Chapter 11
  3. Numeri Chapter 5
  4. Numeri Chapter 3
  5. Numeri Chapter 9
  6. Numeri Chapter 8
  7. Numeri Chapter 21

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Jó Chapter 17
  2. Genesis Chapter 6
  3. Samuelis I Chapter 20
  4. Samuelis I Chapter 29
  5. Aggeus Chapter 1
  6. Paralipomenon I Chapter 21
  7. Psalmi Chapter 65

Related Chapters & Readings

  1. II Petri Chapter 1
  2. Regum I Chapter 14
  3. Numeri Chapter 9
  4. Samuelis I Chapter 20
  5. Apocalypsis Chapter 12
  6. Ester Chapter 9
  7. Ad Corinthios II Chapter 2
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *