Malachiæ Chapter 2

For English

Read Malachiæ Chapter 2 Online

Read Malachiæ Chapter 2 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Malachiæ in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Malachiæ and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Malachiæ 2

Caput 2

1. et nunc ad vos mandatum hoc o sacerdotes

2. si nolueritis audire et si nolueritis ponere super cor ut detis gloriam nomini meo ait Dominus exercituum mittam in vos egestatem et maledicam benedictionibus vestris et maledicam illis quoniam non posuistis super cor

3. ecce ego proiciam vobis brachium et dispergam super vultum vestrum stercus sollemnitatum vestrarum et adsumet vos secum

4. et scietis quia misi ad vos mandatum istud ut esset pactum meum cum Levi dicit Dominus exercituum

5. pactum meum fuit cum eo vitae et pacis et dedi ei timorem et timuit me et a facie nominis mei pavebat

6. lex veritatis fuit in ore eius et iniquitas non est inventa in labiis eius in pace et in aequitate ambulavit mecum et multos avertit ab iniquitate

7. labia enim sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore eius quia angelus Domini exercituum est

8. vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in lege irritum fecistis pactum Levi dicit Dominus exercituum

9. propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis sicut non servastis vias meas et accepistis faciem in lege

10. numquid non pater unus omnium nostrum numquid non Deus unus creavit nos quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum violans pactum patrum nostrorum

11. transgressus est Iuda et abominatio facta est in Israhel et in Hierusalem quia contaminavit Iudas sanctificationem Domini quam dilexit et habuit filiam dei alieni

12. disperdat Dominus virum qui fecerit hoc magistrum et discipulum de tabernaculis Iacob et offerentem munus Domino exercituum

13. et hoc rursum fecistis operiebatis lacrimis altare Domini fletu et mugitu ita ut ultra non respiciam ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra

14. et dixistis quam ob causam quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuae quam tu despexisti et haec particeps tua et uxor foederis tui

15. nonne unus fecit et residuum spiritus eius est et quid unus quaerit nisi semen Dei custodite ergo spiritum vestrum et uxorem adulescentiae tuae noli despicere

16. cum odio habueris dimitte dicit Dominus Deus Israhel operiet autem iniquitas vestimentum eius dicit Dominus exercituum custodite spiritum vestrum et nolite despicere

17. laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris et dixistis in quo eum fecimus laborare in eo cum diceretis omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini et tales ei placent aut certe ubi est Deus iudicii

About Malachiæ Chapter 2

Read Malachiæ Chapter 2 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Malachiæ in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Malachiæ
Chapter: 2
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Malachiæ. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Malachiæ Chapter 2 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Malachiæ Chapter 2?

Malachiæ Chapter 2 is part of the Book of Malachiæ in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Malachiæ Chapter 2 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Malachiæ

  1. Malachiæ Chapter 1
  2. Malachiæ Chapter 3
  3. Malachiæ Chapter 4

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Jonæ Chapter 1
  2. Samuelis I Chapter 19
  3. Paralipomenon I Chapter 4
  4. Paralipomenon I Chapter 23
  5. Proverbia Chapter 1
  6. Psalmi Chapter 47
  7. Deuteronomium Chapter 1

Related Chapters & Readings

  1. Iudicum Chapter 11
  2. Psalmi Chapter 23
  3. Numeri Chapter 19
  4. Psalmi Chapter 91
  5. Lamentationes Chapter 2
  6. Proverbia Chapter 25
  7. Iudicum Chapter 7
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *