Numeri Chapter 24

For English

Read Numeri Chapter 24 Online

Read Numeri Chapter 24 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Numeri in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Numeri and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Numeri 24

Caput 24

1. cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israheli nequaquam abiit ut ante perrexerat ut augurium quaereret sed dirigens contra desertum vultum suum

2. et elevans oculos vidit Israhel in tentoriis commorantem per tribus suas et inruente in se spiritu Dei

3. adsumpta parabola ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus

4. dixit auditor sermonum Dei qui visionem Omnipotentis intuitus est qui cadit et sic aperiuntur oculi eius

5. quam pulchra tabernacula tua Iacob et tentoria tua Israhel

6. ut valles nemorosae ut horti iuxta fluvios inrigui ut tabernacula quae fixit Dominus quasi cedri propter aquas

7. fluet aqua de situla eius et semen illius erit in aquas multas tolletur propter Agag rex eius et auferetur regnum illius

8. Deus eduxit illum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis devorabunt gentes hostes illius ossaque eorum confringent et perforabunt sagittis

9. accubans dormivit ut leo et quasi leaena quam suscitare nullus audebit qui benedixerit tibi erit ipse benedictus qui maledixerit in maledictione reputabitur

10. iratusque Balac contra Balaam conplosis manibus ait ad maledicendum inimicis meis vocavi te quibus e contrario tertio benedixisti

11. revertere ad locum tuum decreveram quidem magnifice honorare te sed Dominus privavit te honore disposito

12. respondit Balaam ad Balac nonne nuntiis tuis quos misisti ad me dixi

13. si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero praeterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo sed quicquid Dominus dixerit hoc loquar

14. verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid populus tuus huic populo faciat extremo tempore

15. sumpta igitur parabola rursum ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus

16. dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt qui cadens apertos habet oculos

17. videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope orietur stella ex Iacob et consurget virga de Israhel et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth

18. et erit Idumea possessio eius hereditas Seir cedet inimicis suis Israhel vero fortiter aget

19. de Iacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatis

20. cumque vidisset Amalech adsumens parabolam ait principium gentium Amalech cuius extrema perdentur

21. vidit quoque Cineum et adsumpta parabola ait robustum est quidem habitaculum tuum sed si in petra posueris nidum tuum

22. et fueris electus de stirpe Cain quamdiu poteris permanere Assur enim capiet te

23. adsumptaque parabola iterum locutus est heu quis victurus est quando ista faciet Deus

24. venient in trieribus de Italia superabunt Assyrios vastabuntque Hebraeos et ad extremum etiam ipsi peribunt

25. surrexitque Balaam et reversus est in locum suum Balac quoque via qua venerat rediit

About Numeri Chapter 24

Read Numeri Chapter 24 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Numeri in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Numeri
Chapter: 24
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Numeri. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Numeri Chapter 24 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Numeri Chapter 24?

Numeri Chapter 24 is part of the Book of Numeri in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Numeri Chapter 24 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Numeri

  1. Numeri Chapter 1
  2. Numeri Chapter 5
  3. Numeri Chapter 3
  4. Numeri Chapter 11
  5. Numeri Chapter 9
  6. Numeri Chapter 8
  7. Numeri Chapter 21

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Psalmi Chapter 142
  2. Jeremiæ Chapter 11
  3. Psalmi Chapter 13
  4. Osee Chapter 12
  5. Esdrae Chapter 4
  6. Paralipomenon II Chapter 5
  7. Ezechielis Chapter 13

Related Chapters & Readings

  1. Genesis Chapter 26
  2. Eclesiastes Chapter 10
  3. Numeri Chapter 16
  4. Iudicum Chapter 18
  5. Eclesiastes Chapter 7
  6. Joel Chapter 1
  7. Micheas Chapter 2
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *