Psalmi Chapter 106

For English

Read Psalmi Chapter 106 Online

Read Psalmi Chapter 106 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Psalmi in the Old Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Psalmi and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Psalmi 106

Caput 106

1. alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius

2. (105:2) quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius

3. (105:3) beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore

4. (105:4) recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari tuo

5. (105:5) ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua

6. (105:6) peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie egimus

7. (105:7) patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro

8. (105:8) salvavit autem eos propter nomen suum ut ostenderet fortitudinem suam

9. (105:9) et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi in deserto

10. (105:10) et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici

11. (105:11) et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit

12. (105:12) et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius

13. (105:13) cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius

14. (105:14) et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine

15. (105:15) dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum

16. (105:16) et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini

17. (105:17) aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram

18. (105:18) et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios

19. (105:19) fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile

20. (105:20) et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum

21. (105:21) obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto

22. (105:22) mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum

23. (105:23) dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret

24. (105:24) et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius

25. (105:25) et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini

26. (105:26) et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto

27. (105:27) et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris

28. (105:28) et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas mortuorum

29. (105:29) et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga

30. (105:30) stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio

31. (105:31) et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum

32. (105:32) et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos

33. (105:33) quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis

34. (105:34) non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis

35. (105:35) et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum

36. (105:36) et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum

37. (105:37) et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus

38. (105:38) et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus

39. (105:39) et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis

40. (105:40) iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam

41. (105:41) et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos

42. (105:42) et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum

43. (105:43) multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas

44. (105:44) et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes

45. (105:45) et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae

46. (105:46) et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos

47. (105:47) salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te

48. [105:48] benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum et dicet omnis populus amen alleluia

About Psalmi Chapter 106

Read Psalmi Chapter 106 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Psalmi in the Old Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Psalmi
Chapter: 106
Testament: Old Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Psalmi. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Psalmi Chapter 106 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Psalmi Chapter 106?

Psalmi Chapter 106 is part of the Book of Psalmi in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Psalmi Chapter 106 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from Psalmi

  1. Psalmi Chapter 11
  2. Psalmi Chapter 58
  3. Psalmi Chapter 48
  4. Psalmi Chapter 40
  5. Psalmi Chapter 101
  6. Psalmi Chapter 47
  7. Psalmi Chapter 34

Explore More from Vetus Testamentum

  1. Exodus Chapter 32
  2. Isaiæ Chapter 22
  3. Numeri Chapter 13
  4. Psalmi Chapter 131
  5. Jeremiæ Chapter 29
  6. Regum I Chapter 21
  7. Joel Chapter 2

Related Chapters & Readings

  1. Paralipomenon I Chapter 21
  2. Numeri Chapter 16
  3. Iudicum Chapter 3
  4. Ad Colossenses Chapter 3
  5. Paralipomenon II Chapter 5
  6. Apocalypsis Chapter 16
  7. Ad Corinthios II Chapter 4
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *