Lucam Chapter 4

For English

Read Lucam Chapter 4 Online

Read Lucam Chapter 4 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Lucam in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Lucam and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Lucam 4

Caput 4

1. Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertum

2. diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit

3. dixit autem illi diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic ut panis fiat

4. et respondit ad illum Iesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo Dei

5. et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis

6. et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa

7. tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia

8. et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies

9. et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsum

10. scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent te

11. et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum

12. et respondens Iesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuum

13. et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus

14. et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo

15. et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus

16. et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere

17. et traditus est illi liber prophetae Esaiae et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat

18. Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me

19. praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere confractos in remissionem praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis

20. et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum

21. coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris

22. et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Ioseph

23. et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in CapharNahum fac et hic in patria tua

24. ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua

25. in veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra

26. et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam

27. et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus

28. et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes

29. et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat aedificata ut praecipitarent eum

30. ipse autem transiens per medium illorum ibat

31. et descendit in CapharNahum civitatem Galilaeae ibique docebat illos sabbatis

32. et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsius

33. et in synagoga erat homo habens daemonium inmundum et exclamavit voce magna

34. dicens sine quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei

35. et increpavit illi Iesus dicens obmutesce et exi ab illo et cum proiecisset illum daemonium in medium exiit ab illo nihilque illum nocuit

36. et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt

37. et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis

38. surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro ea

39. et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis

40. cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus inponens curabat eos

41. exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum

42. facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis

43. quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum

44. et erat praedicans in synagogis Galilaeae

About Lucam Chapter 4

Read Lucam Chapter 4 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Lucam in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Lucam
Chapter: 4
Testament: New Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Lucam. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Lucam Chapter 4 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Lucam Chapter 4?

Lucam Chapter 4 is part of the Book of Lucam in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Lucam Chapter 4 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from lucam

  1. Lucam Chapter 1
  2. Lucam Chapter 16
  3. Lucam Chapter 20
  4. Lucam Chapter 19
  5. Lucam Chapter 13
  6. Lucam Chapter 15
  7. Lucam Chapter 14

Explore More from Novum Testamentum

  1. Ad Hebræos Chapter 2
  2. Ad Thessalonicenses I Chapter 4
  3. Lucam Chapter 11
  4. Matthæum Chapter 16
  5. Ioannem Chapter 21
  6. III Ioannis Chapter 1
  7. Marcum Chapter 6

Related Chapters & Readings

  1. Ad Hebræos Chapter 4
  2. Marcum Chapter 7
  3. Ad Hebræos Chapter 2
  4. Samuelis II Chapter 5
  5. II ad Timotheum Chapter 4
  6. Iosue Chapter 23
  7. Paralipomenon I Chapter 17
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *