Lucam Chapter 15

For English

Read Lucam Chapter 15 Online

Read Lucam Chapter 15 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Lucam in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Lucam and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Lucam 15

Caput 15

1. erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum

2. et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis

3. et ait ad illos parabolam istam dicens

4. quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam

5. et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens

6. et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat

7. dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia

8. aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniat

9. et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram

10. ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente

11. ait autem homo quidam habuit duos filios

12. et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiam

13. et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose

14. et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere

15. et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos

16. et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat

17. in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo

18. surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te

19. et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis

20. et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum

21. dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus

22. dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes

23. et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur

24. quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari

25. erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum

26. et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent

27. isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit

28. indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illum

29. at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer

30. sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum

31. at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt

32. epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est

About Lucam Chapter 15

Read Lucam Chapter 15 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Lucam in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Lucam
Chapter: 15
Testament: New Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Lucam. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Lucam Chapter 15 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Lucam Chapter 15?

Lucam Chapter 15 is part of the Book of Lucam in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Lucam Chapter 15 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from lucam

  1. Lucam Chapter 16
  2. Lucam Chapter 1
  3. Lucam Chapter 20
  4. Lucam Chapter 19
  5. Lucam Chapter 13
  6. Lucam Chapter 2
  7. Lucam Chapter 14

Explore More from Novum Testamentum

  1. I Petri Chapter 3
  2. Lucam Chapter 11
  3. Ad Romanos Chapter 16
  4. Ioannem Chapter 17
  5. Matthæum Chapter 14
  6. Lucam Chapter 20
  7. Matthæum Chapter 6

Related Chapters & Readings

  1. Samuelis II Chapter 7
  2. Danielis Chapter 11
  3. Ad Philemonem Chapter 1
  4. II ad Timotheum Chapter 2
  5. Samuelis I Chapter 18
  6. Ad Ephesios Chapter 3
  7. Apocalypsis Chapter 15
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *