Lucam Chapter 6

For English

Read Lucam Chapter 6 Online

Read Lucam Chapter 6 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Lucam in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Lucam and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Lucam 6

Caput 6

1. factum est autem in sabbato secundoprimo cum transiret per sata vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus

2. quidam autem Pharisaeorum dicebant illis quid facitis quod non licet in sabbatis

3. et respondens Iesus ad eos dixit nec hoc legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant

4. quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus

5. et dicebat illis quia dominus est Filius hominis etiam sabbati

6. factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret et erat ibi homo et manus eius dextra erat arida

7. observabant autem scribae et Pharisaei si in sabbato curaret ut invenirent accusare illum

8. ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam surge et sta in medium et surgens stetit

9. ait autem ad illos Iesus interrogo vos si licet sabbato bene facere an male animam salvam facere an perdere

10. et circumspectis omnibus dixit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus eius

11. ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu

12. factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei

13. et cum dies factus esset vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit

14. Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius Iacobum et Iohannem Philippum et Bartholomeum

15. Mattheum et Thomam Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes

16. Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor

17. et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Hierusalem et maritimae Tyri et Sidonis

18. qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis et qui vexabantur ab spiritibus inmundis curabantur

19. et omnis turba quaerebant eum tangere quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes

20. et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati pauperes quia vestrum est regnum Dei

21. beati qui nunc esuritis quia saturabimini beati qui nunc fletis quia ridebitis

22. beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis

23. gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa in caelo secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum

24. verumtamen vae vobis divitibus quia habetis consolationem vestram

25. vae vobis qui saturati estis quia esurietis vae vobis qui ridetis nunc quia lugebitis et flebitis

26. vae cum bene vobis dixerint omnes homines secundum haec faciebant prophetis patres eorum

27. sed vobis dico qui auditis diligite inimicos vestros benefacite his qui vos oderunt

28. benedicite maledicentibus vobis orate pro calumniantibus vos

29. ei qui te percutit in maxillam praebe et alteram et ab eo qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere

30. omni autem petenti te tribue et qui aufert quae tua sunt ne repetas

31. et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter

32. et si diligitis eos qui vos diligunt quae vobis est gratia nam et peccatores diligentes se diligunt

33. et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt quae vobis est gratia siquidem et peccatores hoc faciunt

34. et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quae gratia est vobis nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut recipiant aequalia

35. verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos

36. estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est

37. nolite iudicare et non iudicabimini nolite condemnare et non condemnabimini dimittite et dimittemini

38. date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis

39. dicebat autem illis et similitudinem numquid potest caecus caecum ducere nonne ambo in foveam cadent

40. non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis erit sicut magister eius

41. quid autem vides festucam in oculo fratris tui trabem autem quae in oculo tuo est non consideras

42. et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui

43. non est enim arbor bona quae facit fructus malos neque arbor mala faciens fructum bonum

44. unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur neque enim de spinis colligunt ficus neque de rubo vindemiant uvam

45. bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et malus homo de malo profert malum ex abundantia enim cordis os loquitur

46. quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis quae dico

47. omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est

48. similis est homini aedificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere fundata enim erat supra petram

49. qui autem audivit et non fecit similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento in quam inlisus est fluvius et continuo concidit et facta est ruina domus illius magna

About Lucam Chapter 6

Read Lucam Chapter 6 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Lucam in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Lucam
Chapter: 6
Testament: New Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Lucam. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Lucam Chapter 6 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Lucam Chapter 6?

Lucam Chapter 6 is part of the Book of Lucam in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Lucam Chapter 6 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from lucam

  1. Lucam Chapter 16
  2. Lucam Chapter 1
  3. Lucam Chapter 20
  4. Lucam Chapter 19
  5. Lucam Chapter 15
  6. Lucam Chapter 13
  7. Lucam Chapter 2

Explore More from Novum Testamentum

  1. Ad Romanos Chapter 15
  2. Marcum Chapter 13
  3. Marcum Chapter 8
  4. Actus Chapter 21
  5. Ad Corinthios I Chapter 15
  6. II Petri Chapter 1
  7. Ad Hebræos Chapter 3

Related Chapters & Readings

  1. Ezechielis Chapter 22
  2. Levítivo Chapter 25
  3. Actus Chapter 18
  4. Habacuc Chapter 1
  5. Ioannem Chapter 7
  6. Samuelis II Chapter 6
  7. Actus Chapter 24
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *