Lucam Chapter 17

For English

Read Lucam Chapter 17 Online

Read Lucam Chapter 17 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Lucam in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Lucam and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Lucam 17

Caput 17

1. et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala vae autem illi per quem veniunt

2. utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum eius et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis

3. adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si paenitentiam egerit dimitte illi

4. et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens paenitet me dimitte illi

5. et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem

6. dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et oboediret vobis

7. quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe

8. et non dicet ei para quod cenem et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post haec tu manducabis et bibes

9. numquid gratiam habet servo illi quia fecit quae sibi imperaverat non puto

10. sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus

11. et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilaeam

12. et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe

13. et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere nostri

14. quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt

15. unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum

16. et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens et hic erat Samaritanus

17. respondens autem Iesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt

18. non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena

19. et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit

20. interrogatus autem a Pharisaeis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione

21. neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est

22. et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis

23. et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque sectemini

24. nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua

25. primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac

26. et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis

27. edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes

28. similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant

29. qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit

30. secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur

31. in illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro

32. memores estote uxoris Loth

33. quicumque quaesierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam

34. dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur

35. duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur

36. respondentes dicunt illi ubi Domine

37. qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae

About Lucam Chapter 17

Read Lucam Chapter 17 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Lucam in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Lucam
Chapter: 17
Testament: New Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Lucam. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Lucam Chapter 17 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Lucam Chapter 17?

Lucam Chapter 17 is part of the Book of Lucam in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Lucam Chapter 17 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from lucam

  1. Lucam Chapter 20
  2. Lucam Chapter 16
  3. Lucam Chapter 6
  4. Lucam Chapter 19
  5. Lucam Chapter 2
  6. Lucam Chapter 21
  7. Lucam Chapter 8

Explore More from Novum Testamentum

  1. Matthæum Chapter 7
  2. Iacobi Chapter 1
  3. Ad Corinthios II Chapter 2
  4. Actus Chapter 22
  5. Apocalypsis Chapter 15
  6. II Ioannis Chapter 1
  7. Apocalypsis Chapter 2

Related Chapters & Readings

  1. Proverbia Chapter 8
  2. Genesis Chapter 27
  3. Isaiæ Chapter 38
  4. Ester Chapter 10
  5. Eclesiastes Chapter 6
  6. Psalmi Chapter 67
  7. Actus Chapter 11
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *