Ad Romanos Chapter 3

For English

Read Ad Romanos Chapter 3 Online

Read Ad Romanos Chapter 3 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ad Romanos in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Ad Romanos and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Ad Romanos 3

Caput 3

1. quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis

2. multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei

3. quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit

4. est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris

5. si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico

6. absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum

7. si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor

8. et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est

9. quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse

10. sicut scriptum est quia non est iustus quisquam

11. non est intellegens non est requirens Deum

12. omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum

13. sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum

14. quorum os maledictione et amaritudine plenum est

15. veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem

16. contritio et infelicitas in viis eorum

17. et viam pacis non cognoverunt

18. non est timor Dei ante oculos eorum

19. scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo

20. quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati

21. nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis

22. iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio

23. omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei

24. iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu

25. quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum

26. in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu

27. ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei

28. arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis

29. an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium

30. quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem

31. legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus

About Ad Romanos Chapter 3

Read Ad Romanos Chapter 3 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Ad Romanos in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Ad Romanos
Chapter: 3
Testament: New Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Ad Romanos. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Ad Romanos Chapter 3 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Ad Romanos Chapter 3?

Ad Romanos Chapter 3 is part of the Book of Ad Romanos in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Ad Romanos Chapter 3 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from ad-romanos

  1. Ad Romanos Chapter 5
  2. Ad Romanos Chapter 7
  3. Ad Romanos Chapter 2
  4. Ad Romanos Chapter 1
  5. Ad Romanos Chapter 6
  6. Ad Romanos Chapter 15
  7. Ad Romanos Chapter 9

Explore More from Novum Testamentum

  1. Matthæum Chapter 3
  2. Ad Ephesios Chapter 5
  3. Apocalypsis Chapter 8
  4. I Ioannis Chapter 1
  5. Ad Corinthios II Chapter 6
  6. Ad Corinthios I Chapter 12
  7. Marcum Chapter 7

Related Chapters & Readings

  1. Jó Chapter 15
  2. Amos Chapter 3
  3. Psalmi Chapter 98
  4. Jeremiæ Chapter 40
  5. Iudicum Chapter 8
  6. Ad Philemonem Chapter 1
  7. Paralipomenon II Chapter 36
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *