Lucam Chapter 18

For English

Read Lucam Chapter 18 Online

Read Lucam Chapter 18 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Lucam in the New Testament. Browse every verse with easy chapter navigation, continue to the next chapter, or explore the complete Book of Lucam and the Holy Bible online.

Choose a Chapter

Lucam 18

Caput 18

1. dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere

2. dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur

3. vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo

4. et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor

5. tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me

6. ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit

7. Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis

8. dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra

9. dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam

10. duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus

11. Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus

12. ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo

13. et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori

14. dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur

15. adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos

16. Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei

17. amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud

18. et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo

19. dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus

20. mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem

21. qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea

22. quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me

23. his ille auditis contristatus est quia dives erat valde

24. videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt

25. facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei

26. et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri

27. ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum

28. ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te

29. qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei

30. et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam

31. adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis

32. tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur

33. et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget

34. et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur

35. factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans

36. et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset

37. dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret

38. et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei

39. et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei

40. stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum

41. dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam

42. et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit

43. et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo

About Lucam Chapter 18

Read Lucam Chapter 18 online from the Holy Bible. This chapter is part of the Book of Lucam in the New Testament. Continue reading with the chapter navigation above or explore the complete book.

Book Information

Book: Lucam
Chapter: 18
Testament: New Testament

How to Read this Chapter

Use the Previous and Next Chapter buttons to continue reading Lucam. You can also adjust the font size for comfortable reading and browse other books of the Bible using the navigation links.

https://www.youtube.com/watch?v=rzsT_Q3KLzE

More Resources

Continue Reading the Bible

Continue reading Lucam Chapter 18 and explore every book, chapter and verse of the Holy Bible. Use the navigation links above and below to move through the Scriptures with ease.

Frequently Asked Questions

What is Lucam Chapter 18?

Lucam Chapter 18 is part of the Book of Lucam in the Holy Bible.

Can I read this chapter online?

Yes. You can read the complete Lucam Chapter 18 online for free with easy chapter navigation.

More Chapters from lucam

  1. Lucam Chapter 20
  2. Lucam Chapter 16
  3. Lucam Chapter 19
  4. Lucam Chapter 6
  5. Lucam Chapter 2
  6. Lucam Chapter 21
  7. Lucam Chapter 1

Explore More from Novum Testamentum

  1. Ad Thessalonicenses II Chapter 3
  2. I Ioannis Chapter 2
  3. Ad Romanos Chapter 8
  4. Lucam Chapter 19
  5. Matthæum Chapter 18
  6. Lucam Chapter 15
  7. Matthæum Chapter 22

Related Chapters & Readings

  1. Matthæum Chapter 13
  2. Marcum Chapter 7
  3. Deuteronomium Chapter 5
  4. Iudicum Chapter 13
  5. Eclesiastes Chapter 10
  6. Iudicum Chapter 1
  7. Ad Romanos Chapter 11
Share Your Love

Leave a Reply

Your email address will not be published. Required fields are marked *